VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)

Strana - 56

56 n. Inclyta universitas ! In humillimum respectu articuli 91 mi generalis congregationis 4 ta et sequentibus augusti 1794. celebratae diebus, circa aquarum mineralium relationem obsequium, sequentia quae iuxta excelsi consilii formulai- prius referri nequivissent, per infrascriptum exponantur. Crapinenses thermae. 1. In Zagoriae inclyti comitatus varasdinensis inter altos cultae terrae montes, Crapina duabus horis distantes, parte prosiliunt thermae Crapinenses dictae. 2. Tres sunt amplae scaturigines recta sursum placide bullulantes (singula proprium formante balneum), quarum ideo laticis quantitatem determinare nequeo ; sed haec sufficit, ut in una scaturigine sursum multis prosiliente bullulis plures balneare valeant. 3. Continuus, isque tranquillus ex triplici scaturigine, consequenter ex balneo laticis superflui defluxus ad molae motum concurrentem ri­vulum format. 4. Aqua est limpida, 5. Eius color cristallinus. 6. Bullulae naturaliter copiosae erumpunt. 7. Odor leviter sulphureus per coctionem evanescens. 8. Sapor aliquantum austero dulcis, aut vicissim, prout est degu­stantis palatum. 9. Haec aqua in octobri 1772. per me in coco explorata: in ther­mometro Reaumuri 33 gradus exhibebat ; ab illo autem tempore non amplius exploravi, neque ob thermometri defectum tentare valeo. In hieme non gelatur, quin è contra, sicut caeterae comitatus thermae, ad sensum multo calidior experitur, quae refrigerata nullum deponi sedimentum. 10. Gravitatem specificam ob requisiti defectum determinare ne­queo. 11. Levé est quod aqua thermalis in scaturiginis et rivuli pariete sulphureum deponit sedimentum. Animalia praesertim volatilia in hac delectantur. In culinis adhibetur per coctionem carnes non mutans. 12. Aquae claritas, color, odor et sapor in vasis débite clausis asservatae non mutatur ; in apertis autem successive vappida, nauseosa, hepar sulphuris leviter redolens evadit. Haec aqua, per me eodem anno medicinae viennensi professori domino Crantz, qui totius monarchiae minérales aquas suis examinavit expensis (propter quod aeternae memoriae imperatrix caesareae satis­factions testandae gratia eundem in liberi baronis dignitatem evexit), lege artis collecta Viennam transmissa, exhibuit: l mo exiguum sulphuris

Next

/
Thumbnails
Contents