VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)

Strana - 57

57 spiritum; 2. paucum terrae absorbentis; 3. martialis terrae et salis mi­rabilis speciem. Ideo hae thermae in morbis catarreis, nervös et arti­culos occupantibus, prout quotidiana testatur experientia, valde prosunt ; immo, siquidem Crapinenses eisdem et quidem validioribus constent principiis, qualibus gaudent thermae apud Styros Neuhauser vocatae, in iisdem morbis felicissime cum effectu adhibentur. Vide: Cranz, Ge­sund-Brunnen der Österreichischen Monarchie, Wien 1777. Thergovischenses thermae. 1. A Crapinensibus versus occidentem altera semi hora ad montis saxosi silvatici distantes hae scaturiunt thermae. 2. Tres sunt notabiles aliquot passibus ordine distantes, ex terrae sinu recte placide, sine notabilibus bullis, excepta tertia, conspicuae sca­turigines, in 3. rivulum per planum decurentem satis celeriter déclive conflu­entes, ad molam 150 circiter passibus distantem movendam plurimum concurrunt. 4. Aqua est limpida. 5. Latex cristallinus. 6. Bullulae ex bina scaturigine naturaliter placide erumpunt ; ex tertia autem utpote saxi fistura pugnum admittente prorumpens aqua nullam format bullulam. 7. Odor leviter sulphureus per coctionem evanescens. 8. Sapor ex austero dulcis. 9. Haec aqua in octobri 1772. cum Reaumuri thermometro per me explorata, gradus caloris 23 exhibebat. In hieme non congelatur; sedimentum refrigerata non deponit. 10. Eodem tempore lege artis collecta Viennam transmissa per baronem Crantz chemice examinata habet : l mo terram absorbentem at­que martialem ; 2 do sal medium ; 3 Ü0 sulphureum spiritum. Crapinensibus modice debiliores sunt, ideo magis ad thermas Neu­hauser Styriacas accedunt, adeoque eiusdem sunt virtutis. Thermae Thergovischenses unam cum Crapinensibus matrem ha­bere videntur scaturiginem, quam principia et vicinitas iudicare cen­sentur; näm calor Tergovischensium minor diuturniori per terrae viscera ab origine communi ad eruptionis locum usque decursui adscribendus videtur. Thermae Szutinzkenses. 1. Duabus Crapina horis versus oricntem ad unius saxi silvatici pedem aliquot passibus a se distantes ordine in petra duae excavationes naturaliter lormatae sunt, in quarum una duo, in altera tres ad semel balneare possunt. 2. Aqua thermalis per petrae fissuras fluit et depluit.

Next

/
Thumbnails
Contents