VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 52
52 quidem quamprimum, non dubito quin obtinebit medio reverendissimi Nittriensis declarati canceltarii, qui in hoc negocio suam diligentem mihi promisit operam, modo requiratur, et ad eum supplicatio (Caesari offerenda per aliquem ex suis famulis) quam primum transmittatur. Quare generosa dominatio vestra urgeat dominos senatores, ut descriptam et a me iam ad illos transmissam supplicationem absque mora reve rendissimo domino cancellario in illorum literis inclusam mittant, pe tantque, ut in hoc negocio reliquiis regni Sclavoniae patrocinari apud suam maiestatem velit, quod facturum non dubito, promisit enim mihi, se in hoc negocio diligentissimum fore. Literas fratris nostri Ratkay ad suos dominos fratres missas generosae dominationi vestrae valde commendo, ad quas, habito ab eisdem responso, mihi rescribat. Suppli cationis vero tenorem nulli mortalium isthic praeterquam solis senato ribus civitatis Zagrabiensis notum esse vellem, sed secreto usque ad finem rei manere cupio. Senatores praemittant hanc supplicationem no mine suo antequam regnicolae petant, fortasse obtinebunt suae peti tionis effectum. Aliud quod scribam non occurrit, quam ut nomine meo generosa dominatio vestra omnes dominos senatores Zagrabiensis civi tatis salutet plurimum. Bene valeat. Thuroczy, 4. Novembris anno Do mini 1602. Generosae dominationis vestrae servus in Christo Joannes Zanitius Societatis Jesu superior in residentia Thurocziensi m. p. Literas quoque obsecro domino Balthasari Wlahowych quam pri mam transmittat per certum aliquem hominem. Na hrptu: Generoso ac egregio domino Joanni Samsinoczy, regni Sclavoniae notario etc. domino et amico observandissimo Zagrabiae. Arkiv jugoslav. akademije, Codex III. d. 44. II. 1606. januara 6. U Gracu. Ivan Mišljenović, 1 ) član družbe Isusove u štajerskom Gradcu, javlja Baltazaru Vlahoviću, sudcu kr. slobodne općine na brdu Gradcu kod Zagreba, što je učinjeno, da se družbi Isusovoj dozvoli nastaniti u toj varoši. Egregie domine et in Christo nobis observandissime. Pax Christi et novi anni auspicium foelix. Fasciculum litterarum a dominatione vestra ad me directum percepi, quo resoluto omnibus, ad quos aliquae ex litteris spectabant, per fidèles nuncios eo, ubi degerant, transmisi. Verumtamen quasdam ad aliquos tardius, utpote ad illustrissimum nun x ) O Ivanu Mišljenoviću zabilježeno je u kronologiji hrvatskoga kolegija u Bo logni na strani 53. ovo: „Eodem anno (1597.) 18. Januaru nobilis iuvenis Joannes Mi slenovich, reverendi domini Vincentii Mislenovich canonici Zagrabiensis et praepositi Gal gocensis frater uterinus et unicus, Stephani autem Medak consobrinus, Jesuita est factus çum aliis Zagrabiensibus, ni fallor, duobus,