VJESNIK 16. (ZAGREB, 1914.)
Strana - 53
53 cium apostolicum et d. Philippum Langh. Factum autem id eo fine quia, ut consilio dominationis vestrae morem gererem, placitum fuerat a serenissimo et piissimo nostro principe Ferdinando petere, ut vel ipsi caesareae maiestati, vel eius intimis et primariis consiliariis pium hoc dominationis vestrae et totius civitatis Zagrabiensis negotium fundandi nostrae societati collegium commendaret, et sua authoritate apud eos dem promoveret. Qua in re divina bonitas votis non defuit, arbitrorque satisfactum cum meo tum dominationis vestrae desiderio Munificentis simus enim princeps non quidem ipsi caesari (quod nihilominus fac turus est, si res postulaverit), sed 4 eius intimis consiliariis, pênes quos est plena totius negotii perficiendi cura, ita rem commendavit, ut neque melius, neque maiori studio commendari potuerit. Quare in eam spem venio fore brevi. ut civitatis Zagrabiensis incolae efficiamur. Faxit Deus omnipotens, et cedat ad maiorem eius gloriam, urbis vestrae decus et splendorem, quae sine dubio florere incipiet, cum in ea studia florue rint. In cuius rei eidem in promptu sunt plurimae aliae civitates, quae cum essent desertae et desolatae, atque quodam modo intermortuae sine mercimoniis absque negotiatoribus ; cum nostrae societatis homines eo appulerunt, iuventutem cum in bonis moribus et pietate, tum in libera lium artium studiis informare initia dederunt, reliquumque populum sa cris concionibus et divinis sacramentis fovere, e vestigio visae sunt reviviscere. Porro quia reverendus pater Zanitius certiorem me reddidit, significatum sibi fuisse a dominatione vestra, reverendum Vincentium fratrem meum resignaturum praeposituram Glogownicensem societati pro collegio, modo regius consensus adsit ; obsecro, dominatio vestra ope ram in hac re quam potest diligentissime collocet, ut pro certo res inno tescat, et mihi quam primum significet, quod conimodissime fiet, si ab isto d. Vincentio extorqueantur litterae, in quibus praedictam praeposi turam resignet; non elongam consensum quam primum a caesarea re giaque maiestate cbtinere. Salutis plurimum, et foelix novi anni auspi cium nomine meo dominationi vestrae, d. Joanni Samsinowec sorori busque meis d. Margarethae et Helenae, item r. d. Vincentio impertire. Hisce Deus ter opt. max. custodiat dom v. salvam et incolumem in multos annos. Datae Graetii, 6. Jan(uarii) anno 1606. V. d. servus et frater in Christo Joannes Mislenovich Soc(ieta)tis . Jesu Reli(giosus). Izvana: Egregio domino Balthasari Wlahowich liberae regiae Za grabiensis civitatis iudici etc. d(omi)no obser(van)d(issi)mo Zagrabiae. Drugom rukom pripisano: 1606. Exhibitae 26. Januaru. Arkiv jugosl. akad., Codex III. d. 44. Priopćio V. Klaić.