VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 3. - 239
239 priores ternas annuales ipsorum nundinas in eadem libéra ac regia civitate celebrari concesssa, aliae adhuc triplicis ordinis nundinae annuales, et quidem primi ordinis in festo sancti Blasii, in diem tertiam Februaru, secundi vero ordinis sancti Floriani, in quartam Maji, ac tandem tertii ordinis in sanctorum Simonis et Judae, in vigesimam octavam Octobris incidentes, sub iisdem omnino juribus, praerogativis, libertatibus et immunitatibus, quibus nundinae liberae seu fora annualia libéra liberarum regiorumque civitatum, ac aliorum quorumvis locorum privilegiatorum celebrantur, in praerepetita quoque libéra ac regia civitate Capronczensi perpetuo celebrari possint ac valeant. Imo concedimus et annuimus praesentium per vigorem absque tarnen praejudicio nundinarum seu fororum annualium liberorum aliorum quorumvis locorum circumvicinorum. Quocirca vos omnes et singulos mercatores, institores ac forenses homines et quoslibet viatores harum série affidamus, assecuramus et certificamus, quatenus ad praespecificatas quoque triplicis ordinis nundinas seu fora annualia libéra per nos in praeattacta libéra regiaque civitate nostra Capronczensi modo praevio celebrari commissa et concessas, cum omnibus rebus et mercantiis, bonisque vestris, Ubere, secure et absque omni pavore seu formidiiie personarum, rerumque et mercantiarum vestrarum veniatis, properetis et accedatis, peractisque inibi negotiationibus vestris omnibus, iterum ad propria, aut quae malueritis, loca redeatis, salvis semper personis atque rebus vestris, sub nostra regia protectione ac tutela speciali permanentibus. Et haec volumus per fora et alia loca publica ubique palam fleri et proclamari. Praesentes autem, quas secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae apostolicus utimur, impendenti communiri jussiraus, post earum lecturam Semper reddi volumus et jubemus praesentanti. Datum per manus fidelis nostri nobis sincère dilecti spectabilis ac magnifici comitis Caroli Palffy ab Erdöd, perpetui in Vöröskeö, aurei velleris et una insignis ordinis sancti Stephani regis apostolici magnae crucis equitis, comitis Posoniensis, comitatus nominis ejusdem perpetui supremi comitis, arcisque nostrae regiae Posoniensis haereditarii aeque ac supremi capitanei, camerarii, consiliariique nostri actualis status intimi, curiae nostrae regiae per Hungariam magistri, nec non per idem regnum nostrum Hungariae aulae nostrae, prout et dicti ordinis sancti Stephani cancellarii, in archiducali civitate nostra Vienna, die vigesima prima mensis Januaru, anno domini millessimo septingentesimo nonagesimo tertio, regnorum nostrorum Romani, Hungariae item Bohemiae et reliquorum anno primo. Franciscus m. p. Comes Carolus Palffy m. p. Josephus Pavich m. p. Dopisano: „Protocollatum in Libro Regio primae classis sub nro. 57., quod testatum redditur per secretarium aulicum et archivi directorem Adamum Fabianich m. p". Na hrptu pripisano: „Anno domini 1793. sub decursu generalis, pro 12. et sequentibus mensis Septembris anni ejusdem diebus in libéra regia civitate Crisiensi continuative celebratae inclyti comitatus ejusdem nominis congre-