VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 3. - 178
178 cipalem in aliis dissitis locis, et diversis comitatibus regni Croatiae alias minores ecclesias olim curatas, ut subscriptiones et litteraria instru menta anni 1609. ostendunt, in quibus legitur: Nos Nicolaus praepo situs sanctae Mariae virginis de Galgonza et Philippus plebanus sanctae Mariae de Kallecz, Thomas plebanus in Planina etc., totusque conven tus Cruciferorum sancti sepulchri dominici, canonici Hierosolymitani sub regula sancti Augustini. Nunc cum bonis possidet collegium easdem ; et quidem in Kallecz novo tenet ecclesiam beatae Mariae virginis con tiguam curiae nostrae dominali, ex qua praeter aliam portam maiorem et publicam est etiam privata pro transitu nostrorum e curia per hor tulum, ad templi partem arae maioris; similiter a Kallecz novo habet aliam ecclesiam parvam mediae circiter horae spatio dissitam divisionis apostolorum in loco solitario procul ab habitationibus, cum cemeterio pro solis subditis Kalcensibus collegii, quae utraque ecclesia vide tur olim fuisse sub cura et administratione spirituali, sicut pagus sub cura temporali unius e religiosis praepositurae regularis Glogoncensis. Hactenus sub societatis et collegii Zagrabiensis dominio nec sunt ecclesiae parochiales nec filiales ullius parochiae, solum rector suas vices committebat alicui e vicinis parochis, et ideo aliquando Kalzen sibus administrabat sacramenta parochus in Pressecka,. alias parochus in Rauna ; donec tandem acquisito bono Dubovcz, quod collegium emit 4 a familia comitum Keglievich et translata in nos iure patronatus, vicinae parochiae Duboviczensis, rectoribus placuit dominum parochum Duboviczensem deputare, ut suum vicarium (non ut parochum), qui duas dictas ecclesias curaret et sacramenta Kalczensibus praeberet in absentia nostrorum; qui alias semper ad festa natalia et Paschalia et tempore autumnalium vacationum etc. per annum saepius soient ibi dem in ecclesia curiae contigua convocari et sacramenta admini strai. Praedictas duas ecclesias in Kalecz a memoria hominum, qui iuri dice testantur, nunquam a 70 annis quod sciatur, fuisse visitatas nec ab ordinario Zagrabiensi episcopo, nec ab eius delegato constat. Pro xime solus dominus Lukawski canonicus Zagrabiensis, qua archidiaconus Kemplek visitans vicinas parochias, ex improviso veniens in Kallecz utramque dictam ecclesiam ausus est visitare ; officiali Kalcensi et aedi tuo qui venientem non excipere pulsu campanarum, nec voluere dare claves ad calices nostros in sacristia; ad id compulit, comminatione excommunicationis, ita, ut abeunti debuerint compulsare, et progre dientem extra pagum comitari ad ecclesiam solitariam divisionis apo stolorum visitandam, in qua cum desit campana a furibus sublata, ce meterium non cinctum ad eius gustum, nec satis illita lignea structura, reliquit interdictum locale etiam pro cementerio, quod statirn a do mino episcopo per litteras ad parochum Duboviczensem datas, fuit su blatum, Priopćio: E. Laszowsfyi,