VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)

Strana - SVESKA 3. - 171

171 cuius liberalitatem primum Studiosi sunt experti, praemia enim dili­gentibus est elargitus. Amor etiam nationis Sclavonicae erga societatem in dies cum liberalitate incrementum sumpsit, nam hoc anno proceres regni nobis mille ducentos florenos pro debitis solvendis et nostrorum sustentatione donaverunt. Est et hoc non parvi erga nos amoris et observantiae argumentum, quod domino Ioanni Kruselio antea nomi­nato Romam in quibusdam negotiis a comité Thoma Erdeodi ablegato, idem dominus cornes nonnullique alii procerum in mandatis dederunt, apud sanctissimum dominum nostrum Paulum V. pontificem maximum causam amplioris fundationis collegii ageret; et quamquam non pro voto res evenit, fuit tarnen tantum eorum benemerendi Studium oblivione non obliterandum. Collegii dico, nam post donationem praepositurae Glogounicensis residentia Zagrabiensis collegii nomen est sortita, supe­riorum tarnen nullus adhuc rectoris habebat titulum. Praeterea hoc eodem anno, cuius supra meminimus, suburbano praedio domum fa­miliae et iumentis impensis collegii erectam accessisse. Anno 1612. vixerunt in hoc collegio tredecim, sex sacerdotes, tres coadiutores, quatuor per singulos distributi classes magistri docuerunt, Petrus Lubich Croata poësim, Wolfgangus Magerle Carniolus syntaxim, Martinus Matthiades gramaticam, Matthaeus Vodopia prima litterarum rudimenta. Scholae nobilitate et numero discipulorum floruerunt, ad aliasque classes hoc anno rhetorices schola addita. Ex studiis ad studia societatis nostrae bona indole iuvenis Marcus Zhegel se. trans­tulit. Contiones in templo s. Marci tum festis, tum dominicis diebus doctrina etiam christiana duntaxat habita magno cum fructu. Quod ad confessiones attinet, in templo nostro paschatis tempore 3000 hominum sacramento eucharistiae sunt refecta. Indulgentia plenaria a sanctissimo patre nostro Paulo V. templo nostro concessa celebris fuit adeo, ut confitentium numerus iniri non potuerit. lllustrissimus ac magnificus dominus Istuanffî, vir magnae authoritatis, septuagenarius senex (a quo praedium Paukovec cum colonis aliquot habere supra notavimus) duos e nostris, qui ei qua sacrae missae celebratione, qua pus colloquiis so­latio essent a superioribus expetivit et obtinuit. In feriis Pentecostes huius anni pro patre Martino Kaldi superiore, primum rectorem patrem Alexandrum Dobokaj Transylvanum Vngarum, qui ex Vngaria evocatus hue venerat, collegium Zagrabiense accepit. Crescentibus tandem annis numerus quoque sociorum Zagrabiae crevit. Nam anno 1613. numerati sunt socii quindecim, sacerdotes Sep­tem, quorum numerus imminutus. Pater enim Joannes Mislenovich Cro­ata, conciniator et procurator collegii, vir maximi zeli, nullius osor la­boris, nullique parcens difficultati, ubi pro gloria dei et proximorum salute agebatur, ad meliorem vitam migravit, eius non pauci sunt lach­rymis obitum proseçuti. Humatus est in templo beatae virginis ante

Next

/
Thumbnails
Contents