VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)

Strana - SVESKA 3. - 162

162 provinciae huic coeli temperies nec incommoda, ubertas terrae ac vine­torum copiosa. Porro gentis huius metropolis est Zagrabia, civitas montis Graecensis ab antiquo nuncupata, vetustate magis quam aut murorum aut aedificiorum splendore conspicua, libéra et" regia, non quia regum sedes, sed quia nullius praeter regum Hungariae agnoscit imperium. Magno vero est ornamento metropoli oppidum canonicorum cathedralis ecclesiae, quod modica valle torrenteque exiguo a mûris civitatis secer­nitur, est enim in eo augustae moliš templum a regibus Hungariae in honorem sancti Stephani primi régis Hungariae maximis impensis aedi­ficatum, quod tum ab ararum sacrarum multitudinem, tum operosam grandium saxorum congeriem praecipuis Europae fabricis adnumerari potest". Hoc inter oppidum et regiam urbem vetus et antiqua fuit si­multas. Oppidani enim aut potius ipsi cathedralis ecclesiae sancti Ste­phani canonici freti opibus cives Zagrabienses pauperiores vario prae­textu despicatui habebant, quibus etiam ius fori et nundinarum adimere sunt conati, cuius rei gratia magna utrinque odia orta, magnae forenses controversiae. quae domestico non contentae foro ad sedem regiam Posonium translatae multis duraverunt annorum curriculis. Cum autem Zagrabienses praeter proprium curionem, nullum alium haberent sa­cerdotem, cogeranturque nonnunquam in absentia proprii sacerdotis ca­nonicorum, quos exosos habebant uti opera in sacris administrandis, ut se hac molestia liberarent, ad nostros Zagrabiam suam civitatem in monte Graeco (ut ait Bonfinius) positam evocandos, auctore Benedicto Blasekouitch, homine haeretico Calviniano, cive et causidico dictae civi­tatis, animum adiecerunt. Qua de re consilium suum in primis anno domini 1601. Posonii in Vngaria tempore comitiorum generalium cum patre Joanne Zanitio gentis eiusdem homine, ex canonico olim Nitriensi nostrae societatis religioso facto, sacerdote vero insigni, prudentia et pietatis zelo praedito communicarunt, et apud eundem institerunt, uti Zagrabiensis civitatis hoc desiderium provinciali societatis declararet perficeretque, ut ad Za­grabiam in officio pietatis continendos duos e nostris Zagrabiam expe­diret. Pollicitus noster sacerdos quod petebant, plenos bonae spei de nostrorum in eam urbem adventu cives dimisit. Interea annuum est evolutum spacium, nullusque nostrorum Zagrabiam profectionem suscepit, vel quod Zagrabienses remissius urgerent, vel quod provincialis idoneis ad eam missionem destitueretur personis. Pater tarnen Zanitius promissi memor apud superiores societatis Zagrabiensium egit causam, excurren­dique in Sclavoniam petiit facuitatem. Et impetrata, profectus Zagrabiam est anno 1603. cum patre Petro Vragovitio nobilis Sclavi filio, in speciem quidem nil nisi eiusdem patris Petri visurus parentem, reipsa tarnen illi alius fuit animus. Excurrit enim Zagrabiam, situmque loci, quo do­micilium societati erigi posset accuratius consideravit. Ut venit, per-

Next

/
Thumbnails
Contents