VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 3. - 163
163 humaniter est a civibus acčeptuš, magnarrique illis adventu suo attulit laetitiam ; sed quia non venerat eo animo, ut Zagrabiae tum sedem figeret, ideo maiorem illis "suo abitu tristitiam, quam adventu pepererat laetitiam. Revertit itaque in Vngariam pater Zanitius ibique vixit, donec in mutuum exitium duce et auctore Stephano Bochkaj exarsit Vngaria. exercitumque tum ex domestico, tum ex mercenario Turcarum conflavit milite, quo maiorem ipsa sibi cladem quam finitimis intulit regionibus. Pulsi eodem anno (is vero fuit 1604.) nostri ex Hungaria, temerario sive Hajdonum, sive consciorum eiusdem belli haereticorum cesserunt furori, quos expulsos vicina Austriae, Moraviae, Bohemtaeque benigne exceperunt collegia. Tum pater Ioannes Zanitius Turocio venit Viennam, ibique Stephanum Ratkaj unius dynastae Sclavi. filium,. nostrae vero societatis religiosum incidit, cum quo iussu superiorum haereditatis adeundae causa profectum in Sclavoniam necessario oppidum Zagra biensium canonicorum (in eo enim haereditariae lites, et aliae fori eccle siastici controversiae decidi soient) adiré debuit. Cum autem urbis regiae Zagrabiensis muros praeterveheretur, cives ex urbe effusi primarios duos senatores legatos miserunt, qui bénévole eundem patrem Zanitium cum socio invitarent, et in urbem inducerent ; aut si id recusaret, suppliciter saltem cum eo agerent, ut in tarn pia causa apud provincialem serius esset Zagrabiensium patronus, clareque exponeret provincial), egere cives hortatoribus ad studia pietatis, rudern adolescentiam praeceptoribus, omnes denique indigenas plura sibi polliceri emolumenta, siquam citissime nostri in hanc urbem advolaverint. Animadverso tarn flagranti Zagrabiensium desiderio, pater Zanitius serio se adlaboraturum pollicitus, uti ne diutius nostrorum affligantur absentia, gratiisque pro tarn benevola civium invitatione actis, oppidum canonicorum cum socio est ingressus, ubi negotio ex anirni sententia confecto, Viennam est reversus. Quia vero Zagrabienses iterata obse cratione totum eius occupaverant animum, nil aliud frequentius pater Ioannes mente agitavit, quam quomodo petitioni eorum satisfacere, no strisque viam ad illam metropolim aperire posset, qui cum videret multis incommodis praepeditam, variisque frustrationibus Zagrabiensem differri missionem, nihil quod ad eam maturandam proficeret reliquit intentatum, donec effecit, ut.reverendus pater Ferdinandus Alber collegii.Viennensis rector, viceprovincialis Austriae (provincialis enim Alphonsus Carillius in Hispaniam certas ob causas discesserat) Zagrabiensis missionis ex pediendae curam susciperet. Itaque quaeruntur operarii, qui vitae et doctrinae exemplo Zagrabiensibus usui esse possent, quique eorum animis Studium iniicerent nostros homines et amandi et retinendi. Nullus vero ad hoc negotium accomodatior ipso patre Ioanne Zanitio inveniebatur, sed nec socius aptior patre Petro Vragouitio, viro ad cönciniandum singulari gratia praedito. Hos viceprovincialis ad Zagrabienses, qui iam