VJESNIK 1. (ZAGREB, 1913.)
Strana - SVESKA 1. - 10
10 In dicto monasterio nostro Ivanicensi etc. Reperiri possunt praetactae literae originales (in quibus praescripta verba continentur) apud hae redes eiusdem Petri Haszanovich, quarum copiam habemus inter aliarum similium literarum paria. Plures huiusmodi literae apud subditos Ivani censes per episcopos Zagrabienses in dicto monasterio datae, reperiri poterunt, in quibus episcopi Zagrabienses, monasterium Ivanieense, ex praescriptis rationibus suum esse asseruerunt et scripserunt. Ex quibus cognosci poterit, episcopos Zagrabienses dictum Ivanieense monasterium non monachorum, sed suum nominasse et per consequens esse et fuisse illudque ab anno 1544. usque ad praesentem annum eiusdem Domini 1641. spatio videlicet annorum 97 bona fide possedisse, possidendo iuri monachali non una, sed pluribus vieibus praescripsisse. Praemissa ideo annotavimus pro futurorum episcoporum Zagra biensium notitia, quia veniet tempus, quo monachi capitosi ineipient dictum monasterium suum esse praetendere et episcopum cum suo offi ciali Ivanicensi ex eodem conabuntur exturbare, quod iam praesentes monachi coeperunt insinuare subditis nostris Ivanicensibus mussitantes et dictitantes. Quod praesens episcopus in medietate monasterij aedi ficat aut aedifîcavit, id non suis successoribus, sed nobis aedificat et aedificabit. Nam statim post mortem moderni episcopi dictam alteram medietatem cum aedifieijs cunetis apprehendemus, propter quam mus sitationem antea, cum videlicet in prineipio curia aedificari et quidem anno 1639. coepta fuisset, coloni Ivanicenses talia dici audientes, diu recusabant aedificia in dicta medietate monasterij facta aedificare, asse rentes, quod nollent monachis curias aedificare, quas nos intendebamus in fundo antiquae curiae, vulgo Polachische dicto, aedificare. Sed mi lites et alij viri statum confiniorum intelligentes, persuaserunt, ut in medietate monasterij pro nobis et successoribus nostris, episcopis Za grabiensibus, reservata, aedificaremus, propter populi maiorem defen sionem ad monasterium nominatum, tempore excursionis Turcicae, cum rebus suis accurrentis, et quia monasterium nobilius cum aedifieijs ap parebit, hostique terrorem maiorem ineutiet. Aquam insuper salutarem, pro necessitate quotidiana, curia ipsa, in medietate praetacti monasteri, existens habebit. Jus etiam suum, in dicto monasterio bona fide acqui situm, episcopus possessionem continuando conservabit. Acta et scripta et proprijs nostris, sigillo videlicet et manus nostrae subscriptione, mu nita sunt praemissa, pro maiori futurorum notitia et cautela. Zagrabiae in palatio residentiae nostrae episcopalis, die 20. mensis septembris, anno Domini 1641. Idem Benedictus Vinkovicz, m. p. episcopus Zagrabiensis. L. S. Priopćio Janko Barle.