VJESNIK 14. (ZAGREB, 1912)

Strana - 66

66 imperialis fastigii insignia Rastisbonae suscepit, sic, ut sacra quoque Ungariae corona redimeretur, sequenti anno Posonii comitiis indictis sacrae functioni diem 21. Maii destinavit. Quo profecturus praesul Esterhasius, nihil ita in votis habuit, quam ut regnum Croatiae, in cuius bonum totis affectibus propendebat, ultra avitam erga domum Austriacam fidelita­tem, cumulatius adhuc apud novum principem bene meritum redderet. Id vero praeprimis mente revolvendum occurrebat, quomodo Augustus iam aliquot annis serenissimam Elisa­betham e domo Vuolffenbyteliana matrimonii foedere iunctam haberet, nullam tarnen spem haeredis dedisset. In casu pro­inde defectus eiusdem ut haereditaria successio, quae in masculo sub Leopoldo I. A(nn)o 1687. firmata fuerat, ad foe­mineum sexum transiret, omne in id Studium impendit, ut prima Croatia hoc iure se illi in perpetuum consecret ac de­voveat. Congregatione itaque universis statibus et ordinibus Zagrabiae indicta, ac cum nonnullis praevie collatis consiliis, quae animo nutriebat, tandem in publico palam fecit. Et cum res graviores pateretur difficultates, ad easdem superandas triduanum laborem impendere oportebat. Demum in obse­quium foeminei sexus unanimi quasi consensu eo modo con­cludebatur, quod etsi Ungariae regnum eidem renueret, se haereditario iure subiicere, Croatia tarnen (cui per se corona competit, veluti quam habuerit antequam a D. Ladislao Un­gariae aggregata fuisset) eiusdem haereditaria esse vellet. His in acta relatis, placuit publico quatuor gravissimos viros deputare, ipsum nempe praesulem, comitem Joannem Draskovicium, Baronem Christophorum Delissimunovicium, et Georgium Plemicium regni prothonotarium, qui, aliunde ad comitia profecturi, Augustum (rem coeteroquin quantum fieri possit silentio pressuri) accédant, ac ea, quae regnicolae in favorem suae domus conclusissent, ex ordine référant, ipsumque instrumentum conclusorum ad manus repraesentent. Gratissima fuere haec nuntia augustissimae domui, utque summo secreto tecta maneant, ipse imperator admonuit ab­legatos. Verum, ut sunt res humanae, negotium hoc ita intra cancellos contineri haud valuit, quin ante congressum co-

Next

/
Thumbnails
Contents