VJESNIK 14. (ZAGREB, 1912)
Strana - 67
67 mitiorum in publicum prodiret. Cum enim sive času sive e re dictum Croatarum instrumentum cum nonnulis aliis scrip turis ex aula ad Ungariae cancellariam perlatum fuisset, ma xima cum admiratione in cancellaria, ac tandem apud magnâ tes Ungariae divulgatum extitit. Unde Esterhasii nomen ubique odiosum, honor a detractoribus dire laceratus, commota de nique tanta indignatio a sacratis aeque ac laicis viris, ut illi nihil partum voluerint, nisi quod fecisse non poterant. At ille cuncta forti animo sustinens, eo confidentius divinam assistentiam implorabat, quod omnes adversarios experiretur. Id nihilominus desolato animo supererat solatii, quod unius archiepiscopi Strigoniensis, cardinalis a Saxonia, favoribus foveretur, quodque in aula sua hospitio collectus, commen salis eiusdem esse mereretur. Interea ut se Posonio ex con spectu sese insectantium opportunius subduceret, occasionem dederat superveniens pestifera lues, propter quod abruptis diaetalibus sessionibus, cum quispiam ad propria festinaret, ipse quoque in Croatiam rediit : ubi dum se ad portum quietis devenisse existimat, subinde et hic a nonnullis tempestatum procellis exagitatus fuit, sed quae brevi evanuêre. Thomas Kovachevich: Catalogus praesulum Zagrabien sium. Arkiv jugosl. akademije, II. a 70., p. 198—199. Štam pano i u Farlatovu Iîlyricum sacrum. IL Savremeni barun Baltazar Patačić (1663.—1719.), zlatni vitez, dvorski savjetnik i veliki župan virovitički, od god. 1710. gospodar Vrbovca i Rakov ca, piše u svojem diariju o istoj godini 1712. ovako: 1712. In Croatia pridem destinata regni congregatio, sed ob infrequentem regnicolarum praesentiam dilata, tandem ce lebrata circa 9. Martii, in qua erumpit denuo magisterium domini episcopi animo tamdiu agitatum, et ex insperato pro ponitur negotium successionis austriacae, in masculini sexus defectu etiam ad faemineum publico statuto extendendae,