VJESNIK 13. (ZAGREB, 1911.)
Strana - 149
149 penitus sine mûris. Edificia et palacia tam regis (p. 479) quam aliorum nobilium sunt de paleis et de lignis. Nunquam vidi ibi aliquod palacium sive domum de lapide nec de terra nisi in civitatibus maritimis Latinorum. Illud regnum est in blado, vino et oleo et carnibus opulentum, aquis (p. 480) preterfluentibus foncium et fluminum est amenum, nemoribus, pratis, montibus, planis ac vallibus est iocundum, diversarum ferarum nationibus est repletum ; et breviter quidquid ibi nascitur, est electum et specialiter in parte illa, que situm optinet supra mare. In regno illo sunt actu nunc quinque minerie auri pariter (p. 481) cum argento, in quibus magistri continue operantur. Sunt nichilominus argentarie cum auro miste veraciter, nunc reperte in aliis locis pluribus et diversis ; et cum hoc sunt ibi magna nemora et condensa. Quicunque ergo habuerit regnum (p. 482) illud, habebit veraciter unum iocale appetibile et optandum et in toto seculo preciosum. Hoc inter cetera facit ad dictum regnum facilius capiendum, quod sunt ibi due naciones, una videlicet Albanensium et alia Latinorum, qui omnes sub (p. 483) ride, ritu et obediencia Romane ecclesie persévérant. Et secundum hec habent archiepiscopos, episcopos et abbates ac inferioris status et gradus religiosos et clericos seculares. Latini habent sex civitates cum suis episcopis: prima Antibarum archiepiscopalem, deinde Chatarensem, Dulcedenensem, Suacinensem, Scutarensem et Drivastensem, quas quidem soli Latini inhabitant; populus vero eorum sunt Albanenses in tota ipsarum diocesi extra muros. Sunt eciam Albanensium (p. 484) quatuor civitates videlicet Polati Majoris, Polati Minoris, Sabatensis et Albanensis, que omnes cum predictis civitatibus Latinorum Antibarensi archiepiscopo et eclesie iure metropolito (!) sunt subiecte. Et licet Albanenses aliam omnino linguam a latina habeant et diversam, tarnen litteram latinam habent in usu et in omnibus suis libris. Latinorum igitur potencia infra civitatum suarum ambitum continetur. Extra enim civitates suas, licet possessiones vinearum obtineant et camporum, tarnen nullum, quod latinum populum