VJESNIK 13. (ZAGREB, 1911.)

Strana - 150

150 habeat, Castrum possident neque villam. Albanenses autem, quia maior nacio est, ponerent in campo plusquam quindecim milia (!) equitum ad omnem actum belli secundum morem et modum illius patrie expeditos et strenuos bellatores. Et quia dicti tam Latini quam Albanenses sub iugo importabili et durissima Servitute illis odiosi et abhominandi Sclavorum dominii sunt opressi, populus scilicet anguariatus, clerus de­iectus et minoratus, episcopi et abbates sepius vinculati, nobiles exhereditati et in personis propriis captivati, ecclesie tam episcopales quam alie dissipate et in (p. 485) suis iu­ribus anullate, monasteria disperdita et destructa, ipsi omnes et ipsorum singuli in predictorum Sclavorum sanguine manus suas crederent consecrare, quando vidèrent aliquem princi­pem de Francorum eis partibus aparere (!), quem contra dictos Sclavos nefarios, nostre veritatis et fidei inimicos fa­cerent ducem belli. Cum predictis autem Albanensibus et Latinis mille milites Franci et quinque vel sex milia peditum procul dubio totum tale ac tantum regnum cum facilitate nimia obtinerent. Dr. Milan pl. Sufflay.

Next

/
Thumbnails
Contents