VJESNIK 13. (ZAGREB, 1911.)

Strana - 148

148 Urosio pâtre suo cunctis de regno per lifteras scrîptas manu propria manifestans et aperiens, quod videret, sequelam ma­ximam promissis et muneribus secum traxit et Vlatislaum verum regni heredem iam de carceribus liberatum et ad reg­num vocatum de toto regno expulit et fugavit. Deinde fra­trem proprium et unicum Constantinum supradictum in car­cerem vinculavit et inaudito crudelitatis génère interfecit: nam super lignum ipsum extendi fecit et clavis inrixis per brachia et per crura et per cerebrum medium interemit. Taies est hec progenies viperina, talia venenata reicit et diffundit. Si vero quis audire voluerit de isto qui in Rassia modo régnât, filio huius ceci, profecto cognoscet, quod, licet sit corpore iunior et etate posterior, veneno tarnen malicie inau­dite suos in facto, non tarnen forte in voluntate, progenitores superat et excedit. Nam patrem proprium, ut premissum est, spurium, illegitimum, maie natum, crudelem, tyrannum, fili— cidam, fratricidam et quantum in eo fuit etiam patricidam cepit, vinculavit, carceri mancipavit et plus quam crudeliter interfecit. Ecce, domine mi rex, imperatorem .et regem prefatos ac domus ipsorum, taies (p. 439) describo, quales esse totus Oriens attestatur et magna ex parte certa experiencia sum edoctus. Nunc ergo vestre circumspeccionis prudentia videat et discernât, utrum sit in istis de promissione, iuramento ac fidelitate aliqualiter confidendum, qui sicut generacio per­versa et infidèles filii de mala natione et prava Stirpe pro­venant, de deo maie senciunt, ecclesie non obediunt, pa­rentes perimunt, filiis non parcunt, fratres occidunt itd. (De regno Ras sie, quomodo faciliter sit capiendum) : (p. 477) Ad regnum Rassie redeo capiendum, cuius tanta erit facilitas obtinendi, quanta (p. 478) voluntas fuerit invadendi. Et ut hoc melius videatur, quedam incitancia ad ipsum in­vadendum et quasdam condiciones faciles ad capiendum bre­viter hic describo. Regnum illud pauca et quasi nulla loca habet forcia vel munita, sed totum est ville et casalia sine fossatis et

Next

/
Thumbnails
Contents