VJESNIK 13. (ZAGREB, 1911.)

Strana - 147

147 trem suum insurrexit, quem Stephanus bello agrediens supe­ravit ; sed postea misertus sanguinis fratris sui ipsum admisit et cum eo regnum voluntarie condivisit. Accepit Stephanus filiam regis Ungarie in uxorem nomine Katerinam, sororem felicis recordacionis domine Marie regine Sicilie et Ungarie, que fuit mater bone memorie domine matris vestre (i. e. Philippi VI. Franciae regis). Ex ista autem domina Katerina ipse Stephanus filium generavit, qui Vlatislaus fuit nomi­natus ; moriens autem Stephanus filium suum (p. 437) Vlati­slaum regem et heredem partis regni, quam sibi retinuerat, dereliquit ita tarnen, quod Urosius ab eodem Vlatislao tan­quam vassallus recognosceret se tenere reliquam partem regni. Urosius autem post mortem dicti Stephani contra Vlatislaum nepotem suum et dominum insurrexit et ipsum cepit et ab­lato sibi regno toto ipsum in carcerem vinculavit, a quo vivente JJrosio non potuit liberari. Accepit autem Urosius uxorem dominam Elizabeth sororem domine avie vestre (i. e. Philippi VI.) ; qua repudiata et vivente accepit in uxorem filiam imperatoris Grecorum, qui tune erat, sororem videlicet istius qui nunc est imperator. Ex ipsis autem uxoribus filios non suseepit, sed ex diversis coneubinis duos filios gene­ravit, et unus Constantinus, alius vero fuit Stephanus nomi­natus. Qui pater fuit istius qui nunc regnum Rassie detinet occupatum. Hic Stephanus contra patrem suum Urosium insurrexit et eum vita et regno privare pluries attemptavit. Tandem per patrem captus exoeulari mandatur et in Con­stantinopolim cum duobus filiis suis exilio relegatur. Et quia carnifex corruptus pecunia in pupillam oculi directe, sicut per patrem ordinatum fuerat et mandatum, lanceolam non infixit, per medicinas appositas oculis, licet non plenarie, aliqualiter tarnen vidit. Quod tarnen quamdiu pater eius vixit ita celatum esse voluit et secretum, quod filium proprium, quia hoc puerili sagacitate perpenderat, continuo manu pro­pria strangulavit (p. 438) timens, ne alicui revelaret. Et sie qui patrem occidere voluit, filio non pepercit. Postea vero pater misertus eius credens ipsum penitus cecum, eum post multos annos, quibus in exilio fuerat, revoeavit. Mortuo autem

Next

/
Thumbnails
Contents