VJESNIK 13. (ZAGREB, 1911.)
Strana - 146
146 (U uvodu): Sunt eciam in Europa multi et diversarum linguarum populi christiani qui nobiscum in fi.de non ambulant nec doctrina ; sunt enim Ruteni, qui plusquam XL dietis in terre spacio protenduntur et isti sunt Boemis vicini et confinant cum Polonis; est eciam imperium Bulgarorum latum, quod tenet dietas amplius quam viginti. Post hos [sequitur] Sclavonia, ubi sunt multa regna videlicet Rassie, Servie, Chelmenie, Crovatie, Zente. Isti ab una parte confinant cum Ungaris, ex altera (p. 383) cum Grecis, ex altera vero cum Dalmatinis, cum Albanensibus et cum B[l]achis. Et insuper prêter has gentes, Grecorum latum imperium et difusum. (III pars designans quatuor vias, ut ex eis pro rege utilior elegatur) (p. 415). Alius progressus esse poterit per Brundusium civitatem Apulie et inde transire (p. 416) brachium unum maris, quod durât [circa] CL miliaria in Duratium, quod est civitas domini principis Tarentini et inde per Albaniam, que sunt gentes obedientes Romane ecclesie et devote, inde per Blaquiam et ulterius in Thessalonicam procedendo. Alius progressus esse poterit per Ydrontum, que est etiam civitas Apulie et inde per insulam Curfo, que est etiam domini principis Tarentini pervenire in Despontatum itd. (Pošto je opisao biz. carstvo i cara Andronika prelazi na Srbiju): (p. 436) De rege Rassie quid exponam, cum ipse in illo regno de iure locum non habeat neque focum, sed similis cum infidelitatum, prodicionum ac tyrannidum noxa gravis notatum predicet et infamem et cathena scelerum usque ad ipsum a suis progenitoribus extendatur, que de malo in peius crescit in eo continue et augetur. Ad hoc autem apercius declarandum, sciendum est, quod fuit quidam rex Rassie, qui Stephanus vocabatur et hic habuit duos filios, quorum unus Stephanus alter vero fuit Urosius nominatus. Post mortem autem Stephani regis patris istorum Urosius contra iam factum regem Stephanum fra-