VJESNIK 13. (ZAGREB, 1911.)

Strana - 138

138 dam particulam terre Chwdékowycha Zelo vocatam, in qua residet Chwdekowych, que particula terre ad Zlathyna et ad ipsos Lucam et Blasium ab antiquo pertinere dicitur" titulo novae donationis conferunt et dant iure perpetuo, ita tarnen, „quod iidem Lucas et Blasius Jwryewych . . . singulis annis in festo beati Martini episcopi et confessons nobis et ecclesie nostre . . . pro censu seu terragio, ut in aliis pri­vilegiis ipsorum continetur, dare et solvere teneantur"­Nadbiskupski arkiv u Zagrebu. Donationale 166/5. VI. 1544. Augusti 11. Vitebergae. Martinus Lutherus et Philippus Melanthon lecturis G. et P. Venit in academiam nostram hic Pannonius hospes Bartholomaeus Georgievitz (Georgivitz, Georgius) peregrinus Hierosolymitanus, qui narrât, se captum esse a Turcis in proelio, in quo rex Ludovicus periit, ac postea Constanti­nopoli septem annos, et deinceps in Asia sex annos serviisse. Ita autem locorum appellationes et naturaš regionum et gen­tium et mores cum Turcicae gentis tum Armeniorum et Graecorum erudite récitât, et tam consentanea fide dignis historiis narrât, ut virum honestum esse, et honestis de causis peregrinari eum existimemus. Fuit nobis gratissimum, quod dixit, in Armeniis ad ecclesias Christi et studia doctrinae christianae florere. Quare commendamus hune hospitem bonis viris ubique tuendum, qui sciunt officia erga hospites et Deo grata esse, et maxime hominum naturae convenire, et quidem nos ipsos de nostro exilio commonefacere. Venimus enim in hunc mundum hospites, et excipimur variis aerumnis ; sed ad patriam et tranquillam sedem, ad Christi consuetudinem ten­dimus. Mitigat autem Deus nobis nostri hospitii miserias clementius, si ipsi hospitum misericordia adficiamur. Data Vitebergae die XL Augusti 1544. Martinus Luther D., Phi­lippus Melanthon manu propria. Bretschneider Car. Gottlieb, Corpus reformatorum, vol. V., Haitis Saxonum 1838., p. 464.

Next

/
Thumbnails
Contents