VJESNIK 13. (ZAGREB, 1911.)
Strana - 137
137 quod prefati Blasius, Lucas et Bartholomeus fratres ipsi heredesque eorum pro censu seu terragio annuali in signum dominii singulis annis in festo beati Martini episcopi et confessons nobis et ecclesie nostre prenotate florenum unum denariorum monete pro tempore currentis dare et solvere teneantur et obligantur iure perpetuo. Judicia quoque ad nos et comitem nostrum spectancia et pertinencia nobis et eidem comiti nostro iudicanda et discucienda (reservamus, hoc adiecto ut) supradicti Blasius, Lucas et Bartholomeus Gywrgewych necnon heredes ipsorum universi se a nota infidelitatis (et vicio in)gratitudinis apud nos et eandem ecclesiam nostram studeant precavere. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam présentes literas duximus sigillis nostris roborari et consignari appendendo. Datum in dicto nostro monasterio Thopozka loco residencie videlicet nostre, sabbato proximo ante festum béate Elene regine anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo quinto. Nadbiskupski arkiv u Zagrebu. Donationale 161\5. IV. 1525. Octobris 28. Nobilis Bartholomaeus Gywrgyewych de eadem (Kys Mlaka) spominje se kao svjedok i susjed onom prigodom, kad su članovi plemićke obćine u Turopolju bili oslobodjeni ispod vlasti Jurja Braniborskoga, te opet podvrgnuti banu hrvatskoga kraljevstva. Laszowski E., Monumenta historica nobilis communitatis Turopolje, II. p. 540. V. 1526. Novembris 25. (die dominico in festo béate Katherine virginis). In monasterio Thopozka. Andreas episcopus Tininiensis et abbas monasterii béate Marie totusque conventus loci eiusdem fidelibus servitoribus et familiaribus suis Lucae et Blasio Jwryewich dictis pro praestitis servitiis eorum „quan-