VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)

Strana - 20

20 enses venissent ad eundem testem et dixissent, quod dominus Tahy omnia bona eorum ademisset. Fassus est hoc quoque idem testis, quod quidam coloni Zomzedwarienses ad praedium suum in Wrapcha exi­stens aufugissent, ibique per homines domini Tahy aliquoties perquisiti fuissent, nescit tarnen, an aliquibus bona eorum distribuisset.^De nece autem Stephani vicecastellani idem testis dicit, se non interfuisse juditio, audivisset tarnen a multis, quod omnes judices, in causa eiusdem condam Stephani ad juditium congregati, eundem Stçphanum ab omni acquisi­tione domini Tahy judicialiter absolvissent et liberum pronunctiassent. Ipse tarnen dominus Tahy, prout idem testis audivisset, illos judices cum ignominia reiecisset et propria auctoritate caput eiusdem condam Stephani vicecastellani amputari fecisset. De captivitate Joannis Zabo idem testis dicit, se audivisse per omnia prout continetur in praein­sertis literis dicti domini Michaelis de Mere.j De captivitate itidem Ste­phani Wamos idem testis bene sciret, quod eu m dominus Tahy die generalis congregationis in civitate Montisgrecensis Zagrabiensis, loco videlicet generalis congregationis, palam cepisset, captumque ad hospi­tium suum per aream capitularem Zagrabiensem deduci fecisset, ac tandem eundem secum abduxisset, sicque abductum exquisitis tormentis cruciari fecisset. Nesciret tarnen testis, utrum pro salute sua aliquam pactationem persolvisset. Pro occupatione domorum testis nil sciret, quia in Castro ipso non conversaretur. Tarnen etiam nunc diceretur, dominum Tahy maiorem partem dicti castri tenere et officiales sacrae maies^atis caesareae saltem in inferiori parte duas domunculas inhabi­tare^JAudivisset tarnen hoc quoque idem testis, quod dominus Tahy diversis terminis novem taxas extraordinarias a miseris colonis Zomze­dwariensibus pro se extorquisset. I Secundus testis reverendus ac vene­rabilis dominus Joannes Dombrensis, cantor, socius scilicet et eoncano­nicus noster, requisitus ad puritatem conscientiae suae, fassus et atte­status est auditu per omnia prout primus praecedens testis. Tertius testis reverendus ac venerabilis dominus Georgius de Heressyncz, custos et vicarius, socius itidem et concanonicus noster, requisitus ad puritatem conscientiae suae, fassus et attestatus est auditu prout primus testis. Quartus testis reverendus ac venerabilis dominus Emericus Welykynus, archidiaconus Kamarczensis, socius similiter ac concanonicus noster, requisitus ad puritatem conscientiae suae, fassus est auditu per omnia prout primus testis. Et addidit idem testis, quod vidisset cum servitores domini Tahy dictum Stephanum Wamos captum per aream capitularem nostram duxissent, et quod etiam cuidam misero colono Zomzedwa­riensi, videlicet Mathiae Belynych, idem dominus Tahy universas res mobiles et immobiles una cum domo sessionali pro se ipso occupasset, allodiumque ibidem pro se ipso aedificasset, et sic colonum ipsum ex sessione ipsa propelli fecisset. Quintus testis reverendus et venerabilis

Next

/
Thumbnails
Contents