VJESNIK 12. (ZAGREB, 1910.)

Strana - 21

21 dominus Joannes Zondy, praepositus Chasmensis. socius scilicet et con­canonicus nöster, requisitus ad puritatem conscientiae suae, fassus et attestatus est auditu, dictum Stephanum vicecastellanum in pronunctia­tione jurisrevisionis ab actionibus domini Tahy juridice eliberatum fuisse, tarnen nescitur qua ratione dominus Tahy eum capite plecti fecisset. Praeterea idem testis Joannem Zabo audivisset in captivitate dicti do­mini Tahy mortuum esse. De aliis autem nihil seit. jSextus testis tota eommunitas civitatis suae sacrae maiestatis regiae Montisgrecensis Za­grabiensis, feria quarta in festo scilicet visitationis beatissimae virginis Mariae similiter proxime praeterita, 1 in eadem civitate Montisgrecensis coram praefatis dicti domini Michaelis de Mere et nostro hominibus personaliter constituta, requisita, adiurata et examinata, fassa et atte­stata est in hunc modum. Qualiter ädern cives dictae civitatis commu­niter audivissent, dictum dominum Tahy plurimos iobagiones Zomzed­warienses ex bonis eorum propulsisse, et quod mulli ex colonis ipsis ad eosdem cives venissent, rogantes. ipsos, ut pro parte eorum apud dominum Franciscum Tahy intercessissent et supplicassent pro eis. Hoc quoque iidem cives fatentur, quod dominus Tahy annotato Stephano vicecastellano Caput fecisset amputari, in judicio tarnen ipso se fuisse non asserunt. Scirent tarnen dictum Joannem Zabo per praefatum do­minum Franciscum Tahy captum et in carceribus suis mortuum fuisse. Scirent praeterea, quod tempore generalis congregationis idem dominus Franciscus Tahy annotatum Stephanum Wamos dictum captivasset, captumque apud se detinuisset, et nisi magnis preeibus dominae ba­nissae 2 eliberatus fuisset, idem dominus Tahy capite eum privasset, quem idem dominus Tahy et tormentari fecisset. Hoc quoque dicunt, quod domit.wS Tahy maiorem partem domprum in dicto Ca­stro Zomzedwara pro se ipso occupatam teneret. Hocque iidem cives fatentur auditu, quod dominus Tahy plurimas taxas a miseris colonis Zomzedwariensibus extorsisset. Dicunt etiam iidem cives, quod multi ex eisdem miseris colonis ab eisdem testibus in sortem solutionis dic­tarum taxarum pecunias rogassent. Praeterea hoc quoque scitu depo­nunt, eundem dominum Franciscum Tahy nobilem condam Thomam literatum Mikwlycch, senem satis modestum et probu m, coneivem ipsorum, in generali dieta dominorum et nobilium regnicolarum, hic Zagrabiae celebrata, ignominiosis et illicitis verbis vitupérasse et baculo minando ex ipsa congregatione expulisse, nullis suis culpis et démentis exigen­tibus. Certos etiam coneives ipsorum, videlicet Andream Zkolek capti­vasse ac ad fideiussorum cautionem exmisisse, Clementemque Leonar­dych in via publica captivasse ac ad dictum Castrum Zomzed sie captum et vinetum deduci ibique per medium annum in vinçulis detineri et tor­') 2. julija. -) Barbara Alapy, supruga Petra Erdödya,

Next

/
Thumbnails
Contents