VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 23
23 nales, in pargameno privilegialiter confectae, sigilloque secreto ejusdem impendenti, ac propriae manus suae maiestatis subscriptione comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas quasdam literas fidelis sui reverendi Stephani Radetii, episcopi Agriensis et locumtenentis sui, donationales in duplici papyro patenter confêctas sigilloque ipsius authentico in margine inferiori ab intus impressive et propriae manus suae subscriptione communitas, quibus mediantibus egregio Balthasari Drenoczy de Moschenicza totales possessiones Zlamnovcz cum curia nobilitari in eadem habita, et Zepnycza vocatas in comitatu Zagrabiensi et regno Sclavoniae existentes habitas, ad numerum quatuordecim sessionum colonicalium populosarum et desertarum se extendentes, per defectum seminis nobilis olim Joannis Nowakowyth de dicta Zlamnovcz alias de Lyka authoritate ipsi per suam maiestatem concessa, utpote in quorum dominio idem Balthasar Drenoczy jam antea quoque perstitit, cum toto et omni jure suae maiestatis regio in iisdem qualitercunque habito, ipsiusque haeredibus et posteritatibus universis in perpetuum dédisse, donasse et contulisse dinoscebatur; altéras vero fidelium suorum honorabilium capituli ecclesiae Chasmensis relatorias et statutorias in pargameno privilegialiter confêctas, sigilloque ipsius impendenti communitas, continentes in se modum et seriem purae et legitimae statutionis praespecificatorum bonorum praefato Balthasari Drenoczy haeredibusque et posteritatibus ipsius universis factae, emanatas, ratas, gratas et accepta habendo approbavit, roboravit et ratificavit, ac pro praedicto Drenoczy ipsiusque haeredibus et posteritatibus universis innovando perpetuo valituras gratiose confirmavit, salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 145. — Lib. reg. tom. III. p. 495. CCXXXII. 1580. februara 26. u Pragu. Kralj Rudolf potvrdjuje Gašparu i Nikoli Alapiću pod naslovom nove donacije vlasništvo njihovih imanja Vukovine i t. d. u županiji zagrebačkoj. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo, vigesima sexta die mensis Februaru, in arce regia Pragensi datae sunt et emanatae literae sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis donationales in pargameno patenter confectae, sigilloque ejusdem secreto ab intus in margine inferiori impressive et propriae manus suae maiestatis subscriptione de more comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas totale castellum Wokowyna vocatum nec non totales possessiones Tersecz, Pobresye, Myssine, Samcha, Obres aliter Obrez, Bwna, Okwye, Nowaky, Thernowecz, Kysobres, Nagy Obres, Damerje, Zenth Klara, Kopchyna,