VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 24
Wraccza et Lwka vocatas ; item portiones possessionarias in possessionibus Chehy, Kismlaka, Brezowycza, Germchary, Sterpyth, Banyazela et Kozmachnyk vocatis, nec non totales similiter possessiones Mykchewcz aliter Myxovvcz nuncupatam simul cum curia nobilitari in eadem exstructa, ac Jakwsowczy, Nowaky, Oresye et Maryncz vocatas tam ad praefatum castellum Wokowyna, tam vero dictam curiam nobilitarem Mykchevvcz seu Myxowcz nuncupatam pertinentes, omnino in comitatu Zagrabiensi et regno,Sclavoniae existentes habitas, in quorum omnium reali, quieto et pacifico dominio fidèles suae maiestatis magnifici Gaspar Alapy de Nagy Kemlek maiestatis suae consiliarius et Nicolaus similiter Alapy, fratres carnales, majores et progénitures suos ab antiquo Semper perstitisse, et sese nunc quoque persistere, literasque et literalia superinde instrumenta sufficientia habuisse, sed ea his superioribus disturbiorum temporibus per conflagrationem praefati castelli Wokowyna malo quodam casu combusta et in aliqua sui parte a se deperdita esse asserunt, totum item et omne jus suum regium, si quod sua maiestas in dictis universis bonis superius nominatim expressis, etiam aliter qualitercunque haberet, aut eadem suam ex quibuscunque causis, vus, modis et rationibus concernèrent maiestatem, pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris métis et antiquis limitibus existentibus, ad» eadem universa bona de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, praemissis sic, ut praefertur, stantibus et se habentibus, memoratis Gaspari et Nicolao Alapy de Nagy Kemlek ipsorumque haeredibus el posteritatibus universis novae donationis suae titulo jure perpetuo et irrevocabiliter dédit, donavit et contulit. Salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 146. — Lib. reg. tom. III. p. 502. CCXXXIII. 1580. ožujka 18. u Pragu. Kralj Rudolf daruje imanja bez muških potomaka preminulih Mirka i Stjepana Bradača Ladomeričkih Petru Tomazoviću i njegovoj supruzi Ani Bradač. Anno domini millesimo quingentesimo octuagesimo, decima octava die mensis Marth, in regia arce Pragensi datae sunt et emanatae literae sacratissimae caesareae regiaeque maiestatis donationales, in pargameno patenter confectae et sigillo ejusdem secreto ab intus in margine inferiori impressive ac propriae manus suae maiestatis subscriptione comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas totalem et integram olim quidem curiam nobilitarem, nunc vero superioribus videlicet proximis