VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 15
15 margine inferiori impressive et propriae manus suae maiestatis subscriptione comrnunitae, quibus mediantibus sua maiestas totales portiones possessionarias in possessionibus Maryassowcz, Zenthgyeorgy, Zelnyky, Kereszthur, Wirye et Zelcza vocatis. omnino in comitatu Varasdiensi existentes habitas, quae alias nobilis olim Nicolai, filii nobilis quondam Gabrielis Kozlekaryth ex nobili quondam Catherina, filia quondam Petri, filii Laurentii, filii ncbilis olim Jacobi Syberlyn de Maryassovecz praefuisse, sed per mortem et defectum seminis ejusdem ad sacram primum dicti regni sui Hungariae coronam, consequenterque collationem suam regiam, juxta antiquam et approbatam ejusdem regni consvetudinem atque legem, rite et legitime devolutae esse perhibentur et redactae, et in quarum omnium quieta et pacifica possessione etiam alioquin egregii Caspar Druskoczy assessor sedis judiciariae et Joannes Pettiychevych de Myketyncz viceprotonotarius regni Sclavoniae cum dominabus consortibus suis, nec non Christophorus, Ladislaus et Wolffgangus Vragovych majores et progenitores suos ab antiquo perstitisse, et sese modo quoque persistere asserunt, totum item et omne jus suum regium, si quod in praescriptis totalibus portionibus possessionariis omnino in annotato comitatu Varasdiensi existentibus habitis etiam aliter qualitercunque haberet, simul, cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus, ad easdem de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, praemissis sie, ut praefertur, stantibus et se habentibus, memoratis Gaspari Druskoczy et Wolffgango similiter Druskoczy filio ejusdem, ac Joanni Pettrychevych, et Gaspari ac alteri Joanni similiter Pettrychevych filiis ejusdem, item Christophoro, Ladislao et Wolffgango Vragovych et Thomae Mylyth fratri utputa eorundem in praescriptis bonis adoptivo, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis, jure perpetuo et irrevocabiliter dédisse, donasse et contulisse dinoscebatur, salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 139. — Lib. reg. tom. III. p. 449. CCXXIV. 1578. aprila 12. u Pozunu. Kralj Rudolf imenuje Ivana Monoslaja biskupom zagrebačkim. Nos Rudolphus etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos pro ea, quae in constituendis legitimis ecclesiarum dei pastoribus tenemur, cura et sollicitudine, debitum habentes respectum ad eruditionem et doctrinam, laudatosque, mores et honestam vitae conversationem aliasque praeclaras et i