VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)

Strana - 14

emanatae literae sacrae caesareae et regiae maiestatis donationales in duplici papyro patenter confectae, sigilloque ejusdem secreto ab intus in margine inferiori et propriae manus suae maiestatis subscriptione comrnunitae, quibus mediantibus totales portiones possessionarias, di­rectas scilicet et aequales medietates possessionum Kereszthur sive Krysowlyan, Wirye et Zelcza vocatarum, omnino in comitatu Varas­diensi existentes habitas, quae alias egregiorum quondam Joannis Feyer de Duba ac Martini Bydlyn praefuisse, sed per mortem et defectum seminis eorundem ad sacram primum dicti regni Hungariae coronam, consequenterque collationem suam regiam, juxta antiquam et appro­batam ejusdem regni consvetudinem atque legem rite et legitime devo­lutae esse perhibentur et redactae, et in quarum omnium quieta et pacifica possessione etiam alioquin egregii Casparus Druskoczy assessor sedis judiciariae et Joannes Pettrychevych de Myketyncz cum domina­bus consortibus suis, nec noc Christophorus, Ladislaus et Volffgangus Vragovych majores et progenitores suos ab antiquo perstitisse et sese modo quoque persistere asserunt ; totum item et omne jus suum regium, si quod in praescriptis totalibus portionibus possessionariis directis scilicet et aequalibus medietatibus praedictarum possessionum etiam aliter qua­litercunque haberet, aut eadem suam ex quibuscunque causis, viis, modis et rationibus concernèrent maiestatem, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, quovis nominis vocabulo voci­tatis, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus, ad easdem de jure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, praemissis sie. uti praefertur, stantibus et se habentibus, memoratis Gaspari Drus­koczy et Volffgango similiter Druskoczy rilio ejusdem, ac Joanni Pettry­chevych, et Gaspari et alteri Joanni similiter Pettrychevych filiis ejusdem, item Christophoro, Ladislao et Volffgango Vragovych, et Thomae My­lyth fratri utputa eorundem in praescriptis bonis adoptivo, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis jure perpetuo et irrevocabiliter dé­disse, donasse, et contulisse dinoscebatur, salvo jure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 138. — Lib. reg. tom. III. p. 436. CCXXIII. 1576. aprila 2. u Beču. Kralj Maksimilijan potvrdjuje Gašparu Druškovečkomu i nje­govim rodjacima posjed Marijašovec i t. d. u županiji varaždinskoj . Anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo sexto, in civi­tate Vienna Austriae, secunda die mensis Aprilis datae sunt et ema­natae literae sacrae caesareae et regiae maiestatis donationales in du­plici papyro patenter confectae, sigilloque ejusdem secreto ab intus in

Next

/
Thumbnails
Contents