VJESNIK 11. (ZAGREB, 1909.)
Strana - 13
13 CCXXI. 1576. februara 7. u Požunu. Kralj Rudolf dozvoljuje biskupu zagrebačkomu gradnju ivrdjave na obranu Krajine negdje izmedju Letovanica i Gore na močvarama Kupe. Nos Rudolphus secundus dei gratia Romanorum, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae etc. rex Semper augustus, archi' dux Austriae, dux Burgundiae, marchio Moraviae, comes Tyrolis etcmemoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad humillimam instantiam et supplicationem fidelis nostri reverendi Georgii Draskowych, Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice unitarum electi archiepiscopi et episcopi ecclesiae Zagrabiensis, et consiliarii sacrae caesareae et regiae maiestatis domini et genitoris nostri colendissimi, apud nos propterea factam, tum vero pro commodo et permansione populorum et colonorum penes fluvium Colapim habitantium, et signanter incolarum possessionis Kysdwsycza vocatae ad ipsum episcopatum Zagrabiensem pertinentes, id eidem authoritate dictae sacrae caesareae et regiae maiestatis domini et genitoris nostri colendissimi annuendum duximus et concedendum, ut ipse in lacu illo, qui inter dictam possessionem Kysdwsycza vocatam et ecclesiam parochialem S. Nicolai in Sasyn interjacet, sub districtu castelli et possessionis Lytowanyth et pertinentium arcis Ghora jam desolatae, omnino in comitatu Zagrabiensi existentium, castellum erigere et construere possit et valeat, ex quo misera plebs in Ulis continus adhuc residua commodius defendi possit. Ita tarnen ne ejus castelli exstructione praefato Castro Ghora, aut aliis suae caesareae maiestatis castris et castellis praejudicatum sit. Imo annuimus et concedimus. salvo jure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum in arce nostra regia Posoniensi, septima die mensis Februaru anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo sexto, regnorum nostrorum Romani primo, Hungariae ac aliorum quarto, Bohemiae vero anno similiter primo. T. d. r. s. tom. I. p. 138. — Lib. reg. tom. III. p. 419. CCXXII. 1516. aprila 2., u Beču. Kralj Maksimilijan potvrdjuje Gašparu Druškovečkomu i drugovima posjede Križovljan, Vir je i Selce u Zup. varaždinskoj . Anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo sexto , in civitate Vienna Austriae, secunda die mensis Aprilis, datae sunt et