VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)
Strana - 55
ad instar illius cordis telo transfixi tu quoque ad fidelitatem eorum princip um quibus addictus fuisti et obsequia prestitisti, semper cor tuum fidelitatis fervore quodam modo sancium et traiectum gessisti, supra quod quidem cor est Corona rutilantibus gemmis et preciosis margaritis adornata, ex corona ala sive crista argentei coloris, pennis huc-illuc sparsis in campum superiorem rubri coloris protenditur et a dextra quidem parte stellam habet auream et rutillantem, a leva orbem lune argentée dimidiatum. Supra quam quidem totalem scuti formam galea est suo colore depicta, supra galeam rursus corona cum crista supradicta in sublime extensa. Circumquaque autem lamine diversi coloris hucilluc latissime funduntur et totam exteriorem scuti circumferentiam decentissime ambiunt atque exornant, prout hec in capite seu principio presentium literarum nostrarum pictoris artificio suis appropriâtes coloribus denotata et depicta existunt, animo deliberato et ex certa maiestatis nostre scientia dedimus et contulimus, immo ex superhabundantiori plenitudine nostre specialis gratie concedimus et presentibus elargimur dantes et concedentes in evum semper tibi et per te predictis tuis filiis plenimode potestatis facultatem, ut tu, ipsique tui filii et heredes ac successores universi pretacta arma seu nobilitatis insignia a modo in antea in preliis, hastiludiis, duellis, torneamentis et in omnibus aliis exercitiis militaribus, necnon in scutîs, anulis, velis, cortinis et generaliter in quaruftilibet rerum et expeditionum generibus gestare, omnibusque aliis et singulis gratiis, honoribus et libertatibus, quibus ceteri nobiles armis utentes quomodolibet de consuetudine vel de iure freti sunt et gavisi, uti, frui et gaudere possitis et valeatis. Et ut eo magis ac magis tua, ipsorumque filiorum et posterorum tuorum ad obsequia sacre corone nostre abilitetur et solidetur intentio, ac etiam et precipue volentes sicuti régie interest sublimitati providere, ut in terris nostro principatui subiectis pax et securitas euntibus prebeatur, malefactorumque et nocivorum hominum perversitas et iniquitas deleatur, iustique • et innocentes victuum suorum necessaria acquisitione quiete fruantur sub protectione principis gratiosi, nichilominusque consideratis prefatis tuis serviciis et meritis, tibi et tuis heredibus et posteritatibus predictis universis de plenitudine nostre régie potestatis et gratia speciali id duximus annuendum et concedendum, plenamque et omnimodam facultatem et auctoritatem nostram in eo dandam et attribuendam, ut tu, ipsique tui heredes et universa posteritas ubique in territorio bonorum et possessionum vestrarum ubicunque et in quibuscumque comitatibus tam huius regni Hungarie, quam etiam Sclavonie, aut alias existentium et habitarum patibulum, rotas, palos et alia tormentorum gênera libère erigere, universosque fures, latrones, vispiliones, homicidas, incendarios, incantatrices, intoxicatores aliosque quoscumque malefactores ac perversos et nocivos homines ubicumque in territorio bonorum et possessionum vestrarum predictarum publice et manifeste in locis sceleratis deprehensos, in persona detinere, detentosque et deprehensos, prout iuri videbitur expediri, laqueis suspendi, rotare, decolare, palare ac incinerare et iuxta eorum excessus et démérita aliis condignis penis feriri, necare et extinguere, omniaque alia et singula, que in premissis iuxta predicti regni nostri legem et consuetudinem fieri consueverunt, facere et expedire possitis et valeatis ex presenti nostra concessione et gratia speciali, auctoritateque nostra predicta vobis in hac parte presentibus plenarie attributa et concessa iureque et iustitia mediante. In quorum omnium