VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)
Strana - 37
Prilozi k povijesti Židova u Hrvatskoj. Krvna osvada i drugi podaci. Ex consilio 24. Junii 1791. Omnibus regni iurisdictionibus separatas postas habentibus. ludaei in hocce regno degentes nomine communi acerbe questi sunt consilio huic locumtenentiali regio, quod ab refricatum apud plerosque Christianos preiudicium illud quasi ludaei pro celebranda paschate Christiano sanguine egerent, graves rudionis praesentim plebis persecutiones experiri cogantur, ac in huius rei testimonium plura commémorant exempla. Ut itaque securitati huiusce gentis vano praeiudicio habefactatae consolatur praetitulatis dominationibus Vestris commitendum duxit consilium isthoc regium, ut ex animo populi, convenientissima quam pro ratione localium circumstantiarum applicandam censebunt ratione, adhibitis si e re visum fuerit etiam animarum curatoribus praeiudicium illud, quasi in ludaeorum sacris humano utaretur sanguine, evelli facere studeant, eundemque edoceri curent, abominandum hocce iumen legi Mosaicae, scriptisque prophetarum, toti adeoque veteris testamenti legi, quibus religio ludaeorum potissimum nititur, non minus ac caeterarum religionum legibus adversari, consequenter casus homicidii, quibus unus alterve ludaeorum etiamsi ad peculiares quospiam superstitiosos fines involveretur, toti genti Iudaicae haud maiori iure imputari posse quam similes, si qui inter Christianos contingant casus, in odium omnium converterentur. In reliquo serio invigilaturae sunt praetitulatae dominationes vestrae ne in obversum novissimae legis art. quippe 38 ludaei quaqua ratione molestentur, id ipsumque per solitas etiam currentales invitatibus: instituta consueta publicatione populo districtim ac sub comminatione graviorum poenarum iniubebunt et in quolibet persecutionis ac illatae Iudaeis injuriae casu, reum in exemplum etiam aliorum severius castigabunt. — Datum ut supra. Apposui Stettner m. p., vidi 26. Vay m. p., expediatur 27 a C. Csàky m. p., expeditum 4a Iulii 1791. dimiss. 12a lulii omnibus. Židovi stanujući u ovoj kraljevini u zajedničko se ime gorko potužiše kod ovoga kr. namjesničkog vijeća, da moraju osobito od prostog puka teška napastovanja trpiti, jer se obnovila kod mnogih kršćana predsuda, da Židovi prigodom svetkovanja Pasah-blagdana upotrebljavaju kršćansku krv. Za dokaz ove pritužbe naveli su više slučajeva. — Da se pomogne sigurnosti ovoga plemena uznemirivanog radi prazne te predsude, nalaže ovo namjesničko vijeće