VJESNIK 10. (ZAGREB, 1908.)

Strana - 30

30 „Nam quibus ante locis steteram, modo Marti ibidem „Undique ferratas seges altum tollit aristas, „Sangvineo tellus tabo stupefacta, Virûmque „Tecta cadaveribus tribulos, sentesque ministrat". 155 Audijt Hippotades fortasse precantia Divae Verba, cui Semper famulas impendere vires Arserat, ergo suum contestaturus amorem Protinus, arctato tenuit quos carcere ventos, Postibus impulsis gelido dimittit ab antro; 160 Nec morâ : qua via facta, ruunt, hyemesque furentes, Et tempestates in atrocia praelia cogunt; Eurus ab aurora praegnantia fulmine ducit Nubila, ab occasu Zephyrus certamina nimbis Concomitatus agit, medium latus occupât arcto 165 Bacchatus sicca Boreas, contra movet Auster Obvius, et tumidi volvunt terramque, polumque, Fulmina fulminibus cumulant, atque ignibus ignes, Seminaque, et segetes, fruges, et germina terrae Omnia grandifera tumulant (heu triste!) ruina; 170 Tum subito pulsis longe Jovis orbe procellis, Lucidus aetherea Titan resplenduit arce, Jamque dies, alterque dies, atque ordine lapsi Tranquillum sine nube diem vidêre stupentes. Hic nova spes alit agricolam, nova gaudia mente 175 Concipit; et sane poterat non omine vano. Namque, ferax, si, terra suo quae condidit alvo, Parcebatque quibus duri inclementia coeli, Servassent superi, tellus alimenta dedisset. Ast calor insolitas crescendo assumpserat iras. 180 Taliter urebat Titan seu tolleret alto Gurgite cornipedes, medium seu scanderet axem Arduus, Hesperijs aut sese mergeret undis, Qualiter extremos consuevit Sirius Indos, Aut torrere graves sitibunda canicula messes. 185 Canescunt herbae, sucis suspirat ademptis Terra, seges, quae relliquiae Boreaeque, Nothique Sunt super, ardenti solis cosumitur aestu ; Semina non patitur tellus, languescit in herba Surculus, intereunt in flore legumina primo, 190 Quaeque comam coelo nuper tendebat opacam Arbor, inasueto caput inclinata calore Marcescit, pereunt fructus cum frondibus ipsis ; Nec sylvae, nec ager, nec germina sufficit hortus, Triste solum, sata vasta negant alimenta petenti, 195 Pauperis agricolae cecidit spes totius anni, 165. Bachatus, — 185. succis.

Next

/
Thumbnails
Contents