VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 26

26 quibus expedit universis, quod licet inter eosdem Georgium Herkffy et do­minam Catherinam ac Antonium Zekel ratione et praetextu portionum posses­sionariarum eidem dominae Catherinae de universis possessionibus et portio­nibus possessionariis quondam Gasparis similiter Herkffy patris sui de iure provenire debentium certae controversiae et differentiae motae ac suscitatae exstitissent, tarnen nos sopitis et sedatis huiusmodi differentiis et controversiis inter eundem Georgium et dominam Catherinam talem fecimus ordinativa com­positione mediante divisionem. Quod quia idem Georgius Herkffy exhibuit coram nobis quasdam literas donationales condam serenissimi principis do­mini Ludovici regis Hungariae laudandae memoriae, quibus mediantibus idem dominus rex progenitoribus eiusdem Georgii pro eorum fidelibus servitiis do­navit et contulit duas villas Zamlachyezenthwyd et Belkoncz vocatas in co­mitatu Varasdiensi existentes, ideo in eisdem duabus villis quartam puellarem excindere et sequestrari facere disposuimus, de aliis autem omnibus portio­nibus possessionariis eiusdem Georgii ubilibet in eodem comitatu existentibus directam et aequalem medietatem dare et sequestrare decrevimus, quodque villas seu portiones impignoratas aut Nicolaus, vel Stephanus, seu Georgius, neve domina Catherina cum Antonio Zekel invicem aut distincte quilibet eorum redimendi liberam habeat facultatem, et quod redemerit, tamdiu teneat, quousque de pecunia sua sibi sattsfactio impenderetur. Ad quam quidem divi­sionem partibus ipsis consentientibus et in nulla contradicentibus deputavimus praefatos Georgium Golecz et Georgium Literatum vicecomites, Joannem Ker­nyak de Polyana, Laurentium de Zuhodol, Emericum de Kos et Simonem de Zabok iudicem nobilium, qui tandem ad nos redeuntes nobis retulerunt tali modo. Quomodo ipsi feria secunda proxima post festum pentecostes proxime praeteritum *) ad praedictas portiones possessionarias ipsius condam Gasparis, patris utputa antefatorum Georgii et Dominae Catherinae, accessissent et in villa Dolyancz eidem dominae Catherinae duas sessiones impignoratas, in quarum una Mathaeus Magyar, in secunda Blasius Kral, item mediam sessi­onem iobbagionalem desertam, in qua quidam Domykoich iobbagio alias inha­bitasset, ibidem curiae nobilitaris sextam partem, item iusmontani medie­tatem, ipsius Georgii Herk sylvis autem communiter utantur. Item in villa Kresno eisdem dominae Catherinae et domino Antonio Zekel duas cum media sessi­ones iobbagionales et sextam partem unius sessionis, in quarum una quidam Georgius filius Antonii Laz, in secunda Joannes Sykad, in tertia Philippus Repnyak, de sessione autem cuiusdam Urbani Kovachych sexta pars, eisdem dominae Catherinae et Antonio Zekel cessit. Item in Zenthillyes unam sessi­onem iobbagionalem, in qua scilicet sessione quidam Georgius Medvedych. Item in Zamlacha tres sessiones iobbagionales, in quarum una Jacobus Doy­chych, in secunda Thomas Deruarych, in tertia Blasius Retharych, nec non mediam partem cuiusdam sessionis iobbagionalis, in qua quidam Prodnak, cessit. Item in tres directas et aequales partes videlicet Nicolao, Stephano et Georgio Herkffy duas sessiones iobbagionales, de portione Georgii eisdem dominae Catherinae et Antonio quartam partem, de sessione autem Benedykowych mediam partem eisdem dominae Catherinae et Antonio cessit. Item in Zajezda undecim *) 1492. junija 11.

Next

/
Thumbnails
Contents