VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 13

13 fraudibus dissolvantur, quae ab initio ex aequitatis processerunt. Hine est quod ad petitionem fldelis nostri Poch palatini et comitis Musuniensis et maxime fidèle servitium hospitum nostrorum in villa Varasd commorantium, quod nobis devote fideliterque, dum in Kene detineremur in carcere, exhibuerunt, pro affectu regio considérantes, eis tarn in praesenti existentibus, quam etiam su­pervenientibus perpetuo iure contulimus statum huiusmodi libertatis, ac terram circumdatam undique métis praecipimus eis assignare. Libertas praenominatorum hospitum nostrorum haec est: quod cornes vel suus cornes curialis non ha­béant potestatem eos iudicandi, sed inter eos quemeunque volunt iudicem con­stituant, quem rithardum soient appellare, nullus autem burgensis tributum et tricesimam solvere teneatur, nisi qui vadit in Theutoniam cum suis mercimoniis de quolibet curru ponderato solvet tres denarios, de singulis vero equis vena­libus duos denarios, de duobus bobus unum denarium, de tribus porcis unum denarium, in portu Dravae de quolibet curru unum denarium. Item iidem hos­pites tenentur solvere comiti eiusdem castri in festo sancti Martini de qualibet curia duodecim denarios, quos iudex eorundem débet colligere, quoties autem cornes castri renovatur, tenentur ei dare viginti cubulos vini, centum panes et unum bovem. Si quis autem haerede carens decesserit, libère disponat suam possessionem sive ecclesiae sive cuilibet suorum cogna,torum; si quis vero vo­luerit de villa recedere, venditis omnibus suis aedificiis libère possit abire ; quicunque vero burgensium per aliquem extraneum in rebus suis damnum pa­teretur et idem malefactor ab eodem burgensi in villa sua recognosceretur, rithardus eiusdem loci inter eos faciat iustitiam. Prima meta terrae incipit de villa Iwanc ab oriente et tendit versus meridiem ad arborem nyarffa vocatam et procedit usque aquam Pline infra capellam sancti Pétri, vadit super aquam ad occidentem, pervenitur ad rivulum qui vulgo dicitur Blyzna, et per eundem rivulum vertitur ad meridiem, pervenitur ad quandam vallem et ascendit ad magnam viam, per quam itur ad Thoplicz, ubi tenet metas cum Zelko et cum terra Thoplycz, et inde per viam superius eundo pervenit ad duas arbores zylffa vocatas, inde tendit ad montem qui dicitur Pechcze ubi sunt cavernae in eodem monte, et progreditur versus occidentem, usque viam levatam, ibi tenet metas cum Vekozlaw et Gurdon in quodam loco aqueo, et inde gradiens per eandem viam levatam ad aquilonem pertransit pontem muratum et duos lacus, conter­minatur villae episcopi et tenet metas cum ea in quodam lacu, deinde progre­diens versus meridiem cadit ad praedictum fluvium Plyncz et exit ad quandam viam levatam, itur per eandem, cadit ad aquam quae vulgo dicitur Breznycze, et per eandem itur ad occidentem, conterminatur villae Bere et tenet metas cum ea, inde tendit ad caput aquae, ubi cum Radomer tenet metas, deinde tendit ad aquilonem, cadit ad praedictam aquam Plyncz, inde conterminatur villae Domse et tenet metas cum ea, deinde tendit ad magnam viam, per quam itur ad terram cruciferorum, et tenet cum ea metas, deinde gradiens ad aquilonem itur ad dumum Coruli, iuxta quem est meta, inde vadit ad viam, ibi est. meta terrea circumfossa, inde vadit ad magnam viam, per quam itur ad Theutoniam, iuxta quam est meta terrea circumfossa, deinde vadit ad arborem zylffa quae dicitur, iuxta quam est meta, ibi est commetaneus Iner jobbagio castri, deinde vadit ad portum Dravae fluvii magni, per quem fluvium circuit insula quae vulgo dicitur Zrepyczar, quem nunquam aqua separare possit ab hospitibus nostris,

Next

/
Thumbnails
Contents