VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)

Strana - 14

14 deinde progrediens per maiorem cursuni fluvii magni pervenit ad pracdictam villam Iuanch, in qua gradiens priori metae conterminatur. Praestoldi autem nostri Gurdun de Castro Greben et Zelko terrigena de villa Prythycza. Ut igitur haec regia donatio ipsis ipsorumque posteris in perpetuum consistât, praesentem paginam scribi et sigillo nostro fecimus communiri. Datum per manus ma­gistri Thomae aulae regiae cancellarii, anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo nono etc.*) Praescriptas libertates universas, demptis tricesimis suis, quas omnino persolvi vult, et in quantum hucusque eisdem privilegiis libère et pacifice usi fuerunt, civibus civitatis Varasdiensis ac toti communitati eiusdem civitatis ipsorumque posteris et successoribus universis innovando perpetuo valituras gratiose approbavit, ratificavit et confirmavit, salvis iuribus alienis. T. d. r. s. tom. I. p. 80. — Lib. reg. tom. II. p. 416. CXXXIV. 1550, februara 1. u Požunu. Kralj Ferdinand daruje Krsti Praškovečkomu imanja izumrlih obitelji Gorazda i Borla u županiji križevačkoj. Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo, Posonii prima die Februaru, datae sunt literae regiae maiestatis chyrographo suae maiestatis subscriptae sigilloque suo secreto communitae, quibus mediantibus sua regia maiestas considerans fidelia servitia fidelis sui egregii Christophori Pra­schowczy, quae ipse primum sacrae regni sui Hungariae coronae et deinde ma­iestati suae in finibus regnorum suorum Hungariae et Sclavoniae cum san­gvinis sui effusione non sine laude nominis sui exhibuit, totales portiones pos­sessionarias in possessionibus Lemezentgyörgy, Dolelancz, Bagowcz, Thomasovcz, Czwbyncz et Borlabasovcz vocatis, aliaque universa bona et quaelibet iura possessionaria nobilium quondam Emerici Garazda de Garazdyncz et Stephani filii eiusdem, nunc désertas et per Turcas omnino desolatas, item portionem possessionariam nobilis quondam Stephani Borla in praefata possessione Bor­labasowcz, omnino in comitatu Crisiensi existent! habitas, per mortem et de­fectum seminis eorundem Emerici Garazda ac Stephani filii eiusdem nec non alterius Stephani Borla, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis qui­buslibet, memorato Christophoro Praschowczy ipsiusque haeredibus et posteri­tatibus universis dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r, s. tom. I. p. 80. — Lib. reg. tom. II. p. 414. cxxxv. 1550. februara 8. u Požunu. , Kralj Ferdinand zapisuje Luki Sekelju Kevendskomu gradove Susjed i Dolnju Stubicu za dalnju svotu od 2640 for. (Sravni ispravu pod br. CXXV.) Nos Ferdinandus etc. memoriae commendamus per praesentes, quod quamvis nos annis superioribus totale Castrum nostrum Zomzedvara et castellum Alsozthubycza vocatum in regno nostro Sclavoniae ac comitatu Zagrabiensi *) Sravni Kerchelich, Not. prael. p. 188. Kukuljević, Iura regni I. p. 41.

Next

/
Thumbnails
Contents