VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)
Strana - 10
10 nino in comitatu crisiensi existentibus, quae egregii quondam Sigismundi Frodnohar praefuissent, sed per mortem et defectum seminis eiusdem ad collationem regiam devoluta esse perhibentur, magnifico Jacobo Zekel de Revend, libero domino in Ormosd, ac egregio Alexandro Köbylovych, aulicis regiae maiestatis, ipsorumque haeredibus et posteris universis, pro fidelibus ipsorum servitiis, cum omni iure suo regio et omnibus utilitatibus et pertinentiis quibuslibet donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. VIII. p. 18. — Lib. reg. tom. I. p. 575. CXXVI1I. 1549. julija 6. u Pragu. Kralj Ferdinand potvrdjuje darovnicu Petra Erdedija, kojom je ovaj imanja Golivrh i Klinčaselo u županiji zagrebačkoj bio darovao kanoniku zagrebačkomu Pavlu Gregorijancu i njegovomu bratu Ambrozu Gregorijancu. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo nono, Pragae sexta Julii, datae sunt literae regiae maiestatis consensus, manu suae maiestatis subscriptae, sigilloque eius secreto impendenti communitae, quibus mediantibus sua regia maiestas iIIi fassioni, donationi et inscriptioni, quam magnificus Petrus Erdödy super totalibus possessionibus suis Golywerh et Klynchazela appellatis, in pertinentiis castri sui Okych vocati in comitatu Zagrabiensi existentibus, simul cum cunctis earundem utilitatibus et pertinentiis quibuslibet praefato domino Paulo lectori et canonico Zagrabiensi ac Ambrosio literato de Gregoryancz fratri suo carnali ipsiusque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis, tum pro multiplicibus et opportunis servitiis eiusdem Pauli lectoris ac etiam pro summa ducentorum florenorum Hungaricalium, quam idem Petrus Erdödy ab eodem Paulo lectore in recuperationem castri sui Veresvar de facto et plenarie levasset, excepta tarnen ea portione possessionis Klynchazela, quam dictus Petrus Erdödy cuidam dominae relictae quondam Ztresemley infra suum beneplacitum, ac etiam sessione iobbagionali in qua quidam senex Pethkoycz alias Vayvoda resideret, dédisse ita tarnen, quod tarn coloni eorundem Pauli lectoris et Ambrosii literati ac haeredum eiusdem in dictis possessionibus commorantes et in futurum moraturi, quam etiam ipsemet et haeredes sui circa domum seu curiam eorum, si quam pro se in aliqua dictarum possessionum praeparaverint, ubique in terris et sylvis ac foenüibus communibus instar aliorum colonorum eiusdem Petri Erdewdy in iudicatu suo Thersych residentibus exstirpaturas facere, foenaque falcare ac porcos et pecora eorundem pascere, ligna etiam pro ipsorum necessitate succidere et omnibus ipsi coloni libertatibus, quibus usi sunt, uti, frui possint; insuper coloni universi praefatorum Pauli lectoris et Ambrosii literati de cunctis eorum terris exstirpatitiis, nec non de vineis, quas in pertinentiis dicti castri Okych haberent, universos proventus terragiales seu acones et alios quoslibct deinceps Paulo lectori et Ambrosio literato et eius haeredibus dare et solvere debeant; vinea etiam, si quam praedicti vel haeredes sui ubivis in pertinentiis dicti castri sibi ordinaverint, ab omni solutione exempta et libéra esse debeat, — dédisse vigore literarum spectabilis et magnifici Thomae de Nadasd iudicis curiae etc. dinoscebatur, suum regium consensum praebuit, simulcum iure suo regio, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 77. — Lib. reg. tom. II. p. 321.