VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)
Strana - 11
11 CXXIX. 1549. julija 27. u Pragu. Kralj Ferdinand daruje barunu Jakobu Sekelju Kevendskomu gradove Kostelj i Krapinu. Anno domini millesimo quingentesimo quadragesimo nono, Pragae 27. Julii, datae sunt literae donationales manu maiestatis regiae subscriptae, quibus mediantibus regia sua maiestas castra Kozthel et Krapyna in comitatu Varasdiensi habita una cum omnibus oppidis, villis, possessionibus, praediis et quibuslibet iuribus possessionariis, ad eadem castra de iure et ab antiquo spectantibus et pertinentibus, tarn in praedicto comitatu Varasdiensi, quam aliis ubivis existentibus, quae alias spectabilium et magnificorum quondam Joannis ducis Corvini et Georgii comitis de Zagorya praefuissent, sed per mortem et defectum seminis eorundem ad sacram regni Hungariae coronam consequenterque collationem regiam devoluta esse dicuntur, simul cum omni suo iure regio, si quod in dictis castris qualitercunque haberet, cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibusvis, praemissis sic se habentibus, magnifleo Jacobo Zekel de Kewend libero domino in Ormosd, aulae regiae familiari, ipsiusque haeredibus et posteris universis dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 79. — Lib. reg. lom. IL p. 324. CXXX. 1550. januara 16. u Požunu. Kralj Ferdinand ponovno potvrdjuje Pavli Glavaču-Grubiću i G juri Ljubončiću vlasništvo njihovih posjeda u županiji varaždinskoj. (Sravni listinu br. CXVI.) Anno domini millesimo quingentesimo quinquagesimo, Posoni 16-a Januaru, datae sunt literae regia manu subscriptae sigilloque suo secreto communitae, quibus mediantibus sua maiestas possessiones Rathkovcz, Kolarowcz et Ravno, circiter octo intégras sessiones jobbagionales in se continentes, una cum curiis sive domibus nobilitaribus, altera in oppido Krapyna, altera vero prope rivum Kozthelyna, Dwor vocata, in comitatu Varasdiensi existentes, per mortem et defectum seminis nobilis quondam Georgii Konczryder *), simul cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet nobilibus Paulo Glavacz sive Grwbyth et Georgio Lwbonchich fratribus uterinis ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis, cum omni suo iure regio pro servitiis eorum dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. VIII. p. 19. — Lib. reg. tom. I. p. 599. CXXXI. 1550. januara 18. u Požunu. Kralj Ferdinand potvrdjuje za Benedikta Kegleviča darovnicu Beatrice Frankapanke, kojom je ova Ursuli i Mihajlu Kegleviću bila darovala imanje Vino u kotaru krapinskomu. (Vidi br. CXVIII.) Anno domini millesimo quingentesimo, décima octava mensis Januaru Posonii, datae sunt literae confirmationales regiae maiestatis manu subscriptae *) Listina br. CXVI. piše „Conrad",