VJESNIK 8. (ZAGREB, 1899)
Strana - 7
7 trorum manibus tutorum et haeredum magnifici quondam Hyeronimi a Lasko, palatini Syradiensis consiliarii nostri, partim vero ad alias quasdam nécessitâtes nostras, ad manus fidelis nostri egregii Joannis Holczer, solutionum nostrarum in aula magistri, emutuaverit et numeraverit, pignoris titulo vigore aliarum literarum nostrarum inscripserimus ; tarnen quia dictus Lucas Zekel rursum ad nostram iteratam requisitionem nobis ad cameram nostram decem millia florenorum Rhenensium, quae cum praescripta summa quatuordecim millium florenorum facit viginti quatuor millia florenorum Rhenensium, singulis florenis per sexaginta cruciferos computatis, mutuo et sub spe restitutionis dederit et assignaverit : Ob hoc nos cum pro praemissa utraque priore videlicet et ultima summa pecuniaria in toto viginti quatuor millia florenorum Rhenensium faciente, tum vero attentis et consideratis fidelibus servitiis ipsius Lucae Zekel, per eum maiestati nostrae semper fideliter et ad vota nostra cxhibitis et impensis, praescripta totalia Castrum et castellum nostra, simul cum dictis universis oppidis, villis, possessionibus, praediis, portionibusque et quibusvis iuribus possessionariis, ac pariter cum cunctis earum utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foenetis, sylvis, nemoribus, montibus, vallibus, vineis vinearumque promonthoriis, aquis, fluviis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus quovis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus, ad idem Castrum et castellum nostrum de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, memorato Lucae Zekel vita sua durante, ac eo defuncto haeredibus quoque suis infra spacium quinque annorum post mortem eiusdem Lucae Zekel immédiate post sese sequentium eodem titulo pignoris dedimus, contulimus et inscripsimus, imo damus et conferimus et inscribimus pacifice tenenda, possidenda pariter et habenda; ea lege et conditione, quod dictum Castrum et castellum intérim et quamdiu in ipsius Lucae Zekel et haeredum suorum potestate vigore istius inscriptionis crunt, sufficienti et necessaria custodia et munitione propriis suis sumptibus et expensis providere, nobisque ac nostris in eadem et herum ex eisdem, quandocunque libuerit, liberum aditum et regressum, nosque et nostros in eisdem nostris tarnen in expensis morari permittere, absque scitu nostro nulluni bellum inchoare, nec cum hostibus nostris, si quos habituri essemus, ex eisdem castro et castello pacisci, induciasve aut ullam concordiam facere, iura et pertinentias eorundem sedulo manutenere et conservare, nec de eisdem quicquam alienare aut imminuere, colonosque et subditos eorum contra aequitatem et census consvctos ac servitia débita nequaquam agravare possit, debeat et teneatur, prout haec omnia coram nobis spopondit, seque et haeredes suos per literas obligavit; hoc etiam expresse declarato, quod nos, aut nobis, quod deus maximus avertat, medio tempore e medio sublatis, filir haeredesque et successores nostri reges Hungariae praenominatum Castrum et castellum nostra de manibus dicti Lucae Zekel vita ut praemissum est sua durante et eo quoque defuncto a suis haeredibus infra praedictum spatium quinque annorum redimere et recuperare occasionibus etiam quibusvis extantibus nullo modo valeamus et neque filii haeredesque et successores nostri reges Hungariae valeant atque possint; ubi autem decedente ipso Luca Zekel et praeteritis post mortem suam prae«