VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 34
Lxxvni. God. 1830. 29. oktobra. U Požunu. Car Franjo I. izdaje povlasticu, kojom učini posjed Sv. Jelenu Korušku trgovištem, i podijeljuje mu pravo godišnjih sajmova. Nos Franciscus primus (naslov ispušten) memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad humillimam fidelium nostrorum egregiorum Stephani Sztruchich, Emerici Senyi, Joannis item Sztruchich nomine quoque coincolarum suorum omnium possessionis Szent Ilona de Koruška, comitatui Crisiensi ingremiatae, compossessorum maiestati nostrae factam supplicationem, tunc vero utilitatis et commodi tarn attactae possessionis ipsorum Szent Ilona de Koruška, quam etiam aliis circumvicinis locis procurandi causa, id suplicantibus compossessoribus, eorundemque haeredibus et posteris, ac successoribus, de regiae potestatis nostrae plenitudine et gratia speciali clementer annuendum, et benigne concedendum duxerimus, ut antelata possessio Szent Ilona de Koruška a modo inposterum futuris ac perpetuis semper temporibus, oppidi nomine gaudeat, atque pro tali habeatur declarata, intituleturque, ut insuper in eadem per nos modo praevio in oppidum elevata possessione Szent Ilona de Koruška, triplicis ordinis annuales nundinae, seu fora annualia libéra, et quidem primi ordinis mense maio, die quidem vigesima secunda; secundi ordinis mense junio, die décima quinta; tertii demum ordinis mense augusto, die décima cum totidem pecuariis, sub omnibus iis libertatibus et praerogativis, quibus aliarum liberarum et regiarum liberae nundinae seu fora annualia libéra prout et pecuaria celebrantur, perpetuo celebrari possint, ac valeant; ea tarnen per expressum adiecta cum declaratione, ut ubi ipsa annorum série praemissae celebrationi nundinarum praefati dies in diem dominicum aut fori festum, immédiate praecedentibus, aut proxime sequentibus diebus, nunquam autem die dominico aut fori festo celebrentur, imo nominamus et evehimus, concedimusque et annuimus praesentium per vigorem, absque tarnen praeiudicio nundinarum annualium liberarum seu fororum annualium liberorum, prout et pecuariorum in aliis quibuscunque locis circumvicinis, benigno privilegio nundinali provisis, celebrari solitorum. Quo circa vos omnes et singulos mercatores, institores, viatores, et quoslibet alios forenses homines harum série assecuramus, affidamus, et certiflcamus, quatenus ad ptaespecificatas triplicis ordinis annuales nundinas seu fora annualia, prout et pecuaria in suprafato iam oppido Szent Ilona de Koruška, antelato comitatui Crisiensi ingremiato celebrari concessa, cum omnibus mercantiis ac rebus, bonisque et pecoribus vestris libère, secure et absque ullo pavore seu formidine personarum, rerumque et mercatiarum vestrarum veniatis, properetis, et accedatis, peractisque ibidem omnibus negotiationibus vestris iterum ad propria, aut que malueritis loca redeatis, salvis semper personis, atque rebus vestris sub nostra protectione aut tutela speciali permanentibus, et haec volumus per fora, aut alia publica loca ubique palam fieri et proclamari, praesentes autem, quas secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae apostolicus utimur, inpendenti communiri fecimus, post earundem lecturam iterum reddi volumus et iubemus praesentanti. Datum per manus fidelis nostri, nobis sincère dilecti spectabilis ac magnifici comitis Adami Reviczky de Revisnye, insignium ordinum sancti Stephani regis apostolici magnae