VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 255
255 befa retfocessione in sublevandis urgentissimis necessitatibus eotunc nobis ihcumbentibus ab eo facta ostendit, assecurationem et promissionem nostram, Viennae anno domini millesimo quingentesimo tricesimo tertio, vigesima quinta Junii, de certis bonis in praedicto regno nostro Hungariae ac partibus sibi subjectis primo vacaturis ad nostramque collationem legitime devolvendis, dum pro servitiis praefatis eiusdem domini Petri, tum vero in compensationem mutuatae nobis suae pecuniae in verbo nostro regio eidem fecimus, ratam, gratam, et acceptam habentes, castra Zomzedwara et Stwbycza cum suis pertinentiis in comitatu Zagrabiensi existentia et habita, quae alias magnifici quondam Stephani de Deshaza fuissent, sed per mortem et defectum seminis eiusdem ad nos, consequenterque collationem nostram regiam, iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri Hungariae consvetudinem atque legem, rite et legitime devoluta esse perhibentur et redacta, simul cum omni iure nostro regio, si quod in praefatis castris Zomzedwara et Stwbycza eorundemque pertinentiis etiam alias quaütercunque haberemus, aut nostram ex quibuscunque causis, modis et rationibus concernèrent maiestatem, ac pariter cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis etc. praemissis sie ut praefertur stantibus et se habentibus, memorato domino Petro Laso de Castilla, suisque haeredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, certiorem eundem reddentes eidemque promittentes, quod in paeifica possessione eorundem castrorum et suarum pertinentiarum contra quoslibet legitimus impetitores tamdiu conservabimus, donec per nos sibi aut suis haeredibus quindeeim millia florenorum Hungaricalium fuerint numerata et persoluta. Imo damus, donamus et conferimus, assecuramusque et promittimus, harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum Pragae feria quinta proxima ante festum beati Joannis Baptistae, anno domini millesimo quingentesimo trigesimo septimo, regnorum nostrorum Romani septimo, reliquorum undeeimo. « T. d. r. s. tom. VIII. pag. 11. — Lib. reg. tom. I. pag. 384. LXXIX. 1537. junija 29. u Pragu. Kralj Ferdinand daruje Ljudevitu Pakračkomu grad Mali Kalnik, prije vlasništvo nevjernoga Nikole Balše Hercegovića. Nos Ferdinandus etc. memoriae commendamus etc. quod nos considérantes praeclara et fidelia servitia fidelis nostri magnifici Ludovici Pewkry de Petrowyna, capitanei regni nostri Sclavoniae et comitis Varasdiensis, quae idem sacrae primum regni nostri Hungariae coronae et deinde maiestati nostrae non parcendo rebus et bonis ac vitae suae, summa cum perseverantia et constantia exhibuit et impendit, Castrum Nicolai Balsa Rasciani Kyskemlek vocatum cum pertinentiis, in dicto regno Sclavoniae in comitatu Crisiensi habitum, eo, quod idem Nicolaus Balsa ex eo loco dicti castri in locum dicionis Joannis Scepusiensis cum uxore, rebus et familia sua se moraturum transtulisse arcemque praefatam Kyskemlek subdito Joannis se potentiori in eum finem dari voluissc dicitur, ut inde subditi nostri turbari vexarique potuissent ad nos, consequenterque collationem nostram regiam, iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri Hungariae consvetudinem atque legem, rite et legitime devolutum