VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 256
256 esse perhibetur et redactum, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris scilicet arabilibus etc. praemissis sie ut praefertur stantibus et se habentibus, memorato Ludovico Pewkry suisque haeredibus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus, iure perpetuo et irrevocabiliter tenendum, possidendum pariter et habendum, salvo iure alieno. Harum nostrarum vigore et testimonio literarum, quas in formam nostri privilegii redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportatae. Datum Pragae in festo beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno domini millesimo quingentesimo trigesimo septimo, regnorum nostrorum Romani septimo, reliquorum vero undeeimo. T. d. r. s. tom. VIII. pag. 9. — Lib. reg. tom. I. p. 269. LXXX. 1537. kolovoza 10. u Pragu. Kralj Ferdinand daruje Ivanu Katzianeru gradove Susjed i Stubicu. Nos Ferdinandus divina favente dementia Romanorum, Hungariae, Boemiae etc. rex semper Augustus, infans Hyspaniarum, archidux Austriae etc., memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos habentes respectum cumulatissimorum servitiorum fidelis nostri generosi ac magnifici Joannis Kaczianer baronis in Kacznstayn et Flednekgd, consiliarii et capitanei nostri generalis, quae idem sacrae imprimis regni nostri Hungariae coronae, deinde maiestati nostrae a toto illo tempore, quo ipsius regni Hungariae gubernacula dispositione divina suscepimus, sedulo exhibuit et impendit, qui nimirum quoties pro dignitate nostra, proque ipso regno nostro tuendo, aut contra domestica arma, aut etiam adversus externos hostes expeditionem habuimus,- nusquam non praesto fuit, sibique a nostra maiestate mandata ministeria diligenter, strenue et summa cum cura obiit, nullosque labores ac pericula subterfugit, nunc quoque cum exercitu nostro adversus Thurcas et pro recuperandis regni nostri Hungariae finibus missus, ita belli officia administrât, ut nihil non prudenti ac strenuo duce dignum agat ; ob haec igitur eius mérita arces Zomzedwara et Stwbycza in regno nostro Sclavoniae in comitatu Zagrabiensi adjacentia, una cum omnibus oppidis, villis, possessionibus, praediis, portionibusque et quibusvis iuribus possessionariis, ad easdem arces de iure et ab antiquo pertinentibus, quae per mortem et defectum seminis magnifici quondam Stephani Deeshazy ad sacram regni nostri Hungariae coronam atque ad nostram maiestatem, iuxta antiquam ipsius Regni nostri Hungariae consvetudinem, rite et legitime devoluta esse perhibentur et redacta, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris etc, memorato Joanni Kaczianer eiusque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis, partim ob praescripta eius mérita, partim titulo venditionis dedimus, inscripsimus atque ad veram omnimodamque proprietatem, perpetuamque haereditatem contulimus tenendas, possidendas et habendas, ac si libuerit ad impignorandum, vendendum, alienandum ac de iis quomodolibet disponendum, promittentes eidem Joanni Kaczianer, quod ipsum ac haeredes et posteros utriusque sexus universos in praescriptis arcibus ac pertinentiis earum contra quosvis legitimos impetitores, causidicos et actores tueri, conservare et manutenere, eique ac haeredibus et posteris suis ad omnia damna,