VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 238

238 ronae deinde suae maiestati exhibitis et impensis, totum et omne ius suum regium, si quod in eadem possessione Threem haberet, memorato Vito Horvath, ac per cum Andreae et Joanni fratribus eiusdem, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. p. 31. — Lib. reg. tom. I. p. 248. Uli. 1535. veljače 23. u Znojnu. Kralj Ferdinand daruje Petru Kružiću kašteo Belaj i imanja u župa­niji zagrebačkoj, nekoč vlasništvo poturice Gašpara Tomašića Goričkoga. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, Znoymae feria tertia proxima ante dominicam Oculi, datae sunt literae manu regia propria subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas castellum Balaghy in comitatu Zagrabiensi cum universis suis pertinentiis ac villis Pethnyk, Polycza, Dmy­trowycza et Prykanczy omnino in eodem comitatu Zagrabiensi existentibus, quod alias Gasparis Thomasych de Gorycza praefuisset, sed ex eo, quod idem spreta fide et religione christiana in Turcarum consortium se contulisse, sec­tamque ac fidem et religionem eorum assumpsisse et modo quoque inter eos vitam agere dicatur, egregio Petro Krusyth capitaneo Clisiensi pro fldelibus eiusdem servitiis, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, praemissis sie ut praefertur stantibus et se habentibus, suisque haeredibus et posteritatibus universis de novo dedit, donavit et contulit, per renovationem aliarum literarum suarum donationalium, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. L pag. 32. — Lib. reg. tom. I. p. 258. LIV. 1535. februara 24. u Znojnu. Kralj Ferdinand daruje Nikoli Kutjevačkomu i njegovomu bratu Matiji Valčiću imanja pokojne Helene Gnojni čke. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, Znoymae feria quarta proxima ante dominicam Oculi, datae sunt literae regia manu propria subscriptae, quibus mediantibus sua majestas universa bona et quaelibet iura possessionaria nobilis condam dominae Elenae de Gnoynicza, relictae egregii condam Dionysii Nynkowyth, una cum curia nobilitari in praefata possessione Gnoynicza in comitatu de Posega et aliis regni Hungariae comitatibus ubivis existentia, ad quadraginta circiter sessiones jobbagionales se extendentia, per mortem et defectum seminis eiusdem dominae Elenae, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, nobili Nicolao literato de Gotlio, provi­sori ac castellano castri Wereskew, pro eiusdem fldelibus servitiis, et per eum Mathaeo Walchych de eadem Gotho fratri carnali suo, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis dedit, donavit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. VIII. p. 4. — Lib. reg. tom. I. pag. 235.

Next

/
Thumbnails
Contents