VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 239
239 LV. 1535. februara 27. u Znojnu. Kralj Ferdinand polvrdjuje darovnicu kapetana kliskoga Petra Kružića, kojotu je ovaj Jeronimu Zvičiću Splićaninu darovao bio mlin u Solinu. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, Znoymae sabatho proximo ante dominicain Oculi, datae sunt literae manu regia propria subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas donationi et locationi molendini trium rotarum, quod Salonae construetum ad arcem suae maiestatis Clisiensem pertinet, quodque anno proxime praeterito secundo die mensis Maji egregius Petrus Krusyth, comes et capitaneus Clisiensis, certis et rationabilibus ex causis, praesertim vero, quod nulluni prorsus fruetum ex reditibus illius molendini pereipere potuerit, ob assiduas Turcarum ineursiones, qui molendinum quotiescunque renovatur evertere et igne comburere consveverunt, nobili Hyeronimo Zwychich Spalatensi vigore literarum suarum fecisse dinoscitur, suum regium consensum praebuit benevolum pariter et assensum. Et nihilominus consideratis fldelibus servitiis eiusdem Hyeronimi Zwychych dictum molendinum sub pensione triginta duorum florenorum Hungaricalium in duobus terminis, in literis ipsius Petri Krusyth denotatis, solvendorum, praedicto Hyeronimo Zwychych haeredibusque et successoribus eiusdem universis dedit et locavit, sub pensione et conditionibus praescriptis, ita ut molendini ipsius dominium ab eadem arce maiestatis suae Cjisiensi pendeat, idque ipse Hyeronimus et haeredes eius omni fidelitate et debitis obsequiis agnoscant, pensionem temporibus constitutis exolvant, caveant ne molendinum cum arcis et suae maiestatis detrimento corruat aut desoletur. T. d. r. s. I. pag. 32. — Lib. reg. tom. I. p. 273. LVI. 1535. svibnja 3. u Beču. Kralj Ferdinand ponovno polvrdjuje Ivanu Horvatu Sedlačkomu vlasništvo nekih posjeda u županiji Vukovskoj i Baranjskoj, koje su mu Turci oteli bili. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, Viennae in festo inventionis sanetae crucis, datae ; sunt literae regia manu subscriptae, quibus mediantibus sua maiestas curiam nobilitarem in possessione Chamarak una cum ipsa possessione, nec non Gabonas, Lekiney, Myxkofalva in comitatu de Valko, item aliam curiam nobilitarem i Czwcza Kerezthur una cum ipsa possessione nec non Kerezthur, Oresanz, Brogyancz, Zabosewcz, Wathanosewczy, Byllanocz, Thamasfalva, Fabianfalva, Bychariewcz, Hwyfalva, Theeleek, Hysakoczy, Maroshewczy et Lachyncz vocatas, in comitatu de Baranya existentes, ex quorum dominio et possessione paeifica superioribus annis Turcarum vi depulsus et privatus esse dicitur, egregio Joanni Horvath de Zedlak suisque haeredibus universis titulo novae donationis dedit et contulit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. L p. 33. — Lib. reg. tom. I. p. 216. ,