VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 237
Kraljevske darovnice, odnoseće se na Hrvatsku. Iz kraljevskih registraturnih knjiga „Libri regii". LI. 1534. decembra 21. u Beču. Kralj Ferdinand daruje Ivanu Weisspriachu neka imanja županije križevačke, nekoć vlasništvo obitelji Fanči. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quarto, Viennae in festo beati Thomae apostoli, ad propriam manus subscriptionem regiae maiestatis datae sunt literae, quibus mediantibus maiestas sua regia possessiones Zagolcza, Felsew et Also Peterho, Lynyo, Pathkocz et Zlobochincz, nec non praedium Blywanowcz in comitatu Crisiensi existentes, alia etiam universa bona et iura possessionaria nobilis condam dominae Elenae filiae egregii condam Benedicti de Baar, relictae olim egregii condam Urbani Fanchy, ubivis in regno Sclavoniae habita, quae per mortem et defectum seminis eiusdem dominae Helenae ad sacram regni Hungariae coronam, consequenterque cqllationem suam regiam, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet pro fldelibus servitiis magnifico Joanni Weyzpraher de Kobold comiti comitatus Soproniensis, ac dominae Barbarae Lonyay consorti eiusdem ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis una cum toto et omni iure suo regio, si quod in eisdem possessionibus ac iuribus possessionariis quaütercunque haberet, dedit, contulit et donavit, salvo iure alieno. T. d. r. s. tom. I. pag. 32. — Lib. reg. tom. I. pag. 252. LH. 1535. februara 10. u Beču. Kralj Ferdinand polvrdjuje kupoprodajni ugovor izmedju Jelene Tremske i njezinog supruga Vida Horvata glede posjeda Treme županije zagrebačke. Anno domini millesimo quingentesimo trigesimo quinto, Viennae in festo beatae Scholasticae, datae sunt literae ad commissionem propriam domini regis, quibus mediantibus sua maiestas regia illi inscriptioni et perpetuali venditioni, quam nobilis domina Elena de Threem, alias relicta nobilis quondam Ambrosii Opesyth, nunc vero consors Viti Horvath super totaü possessione sua Threem praefata, in districtu Marocha in comitatu Zagrabiensi existenti, simul cum cunctis suis pertinentiis utilitatibusque praefato Vito Horvath marito suo, pro summa centum florenorum mediantibus literis capituli ecclesiae Chazmensis fecisse dinoscebatur, suum regium consensum praebuit pariter et assensum. Et nihilominus consideratis servitiis eiusdem Viti, per cum sacrae regni Hungariae co-