VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 186

186 regis datae sunt literae, quibus mediantibus maiestas -sua totales possessiones magnifie! Joannis Banffy de Alsolyndva Zenthmartony in Powsahegh, Ozegkh et Dolyancz vocatas simul cum omnibus earum villis et pertinentiis, centum vel circiter iobagiones in se continentibus, in comitatu Crisiensi existenti ha­bitas, quae ex eo, quod idem Joannes Banffy immemor eius, quam majestati regiae debebat, fidelitatis Joannem de Zapolya, suum et totius regni ipsius omnium dominorum, praelatorum et baronum ac regnicolarum ordinatione ac sententia hostem publicatum ac proscriptum, opera, consilio et viribus omnibus iuvare, fovere et defendere, illiusque partes sequi, ac ad quintum deeimum diem festi b. Martini episcopi proxime praeteritum, ei per regiam maiestatem et praefatos dominos ac regnicolas ad praestandam ipsi obedientiam sub infi­delitatis poena praefixum, coram ipsis minime comparuisse, ob idque notam infidelitatis ineurrisse dicitur, egregio Ludovico de Peker, aulae suae familiari, ac per eum fratribus suis, ipsorumque haeredibus et posteritatibus universis, pro fidelibus servitiis eorundem contulit, salvo iure alieno. T. d. r, s. tom. I. pag. 3. —* Lib. reg. tom. I. p. 30. X. /527. decembra 8. u Ostrogonu. Kralj Ferdinand polvrdjuje Jeleni udovi Gašpara Senjanina posjed neke kuće u Senju. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo septimo, Strigonii in, festo conceptionis beatae virginis Mariae, ad commissionem propriam domini regis datae sunt literae, quibus mediantibus majestas sua literas serenissimi principis condam domini Ludovici regis, immediati praecessoris felicis remini­scentiae sororii sui charissimi, super quadam domo honestae dominae Elenae relictae circumspecti condam Gaspar inhabitatoris civitatis suae Segniensis, in cuius paeifico et quieto dominio idem Gaspar perstitisset per certa tempora, una cum orto et aliis pertinentiis ad eandem de jure et ab antiquo spectan­tibus et pertincre debentibus, emanatas confirmavit. T. d. r. s. lom. VIII. p. 1. — Lib. reg. tom. I. p. 33. XI. 1527. decembra 9. u Ostrogonu. Kralj Ferdinand polvrdjuje privilegij kralja Sigismunda, kojim je ovaj kaptolu Senjskomu bio podijelio pečat. Anno domini millesimo quingentesimo vigesimo septimo, Strigonii feria secunda proxima post festum conceptionis beatissimae virginis Mariae, ad com­missionem propriam domini regis, datae sunt literae, quibus mediantibus ma­jestas sua literas serenissimi principis condam domini Sigismundi regis Hun­gariae etc. praedecessoris sui felicis recordationis, honorabili capitulo ecclesiae Segniensis suisque successoribus, super sigillo fidedignitatis eisdem in perpetuum concessas, confirmavit. T. d. r. s. lom. VIII. pag. 1. — Lib. reg. tom. I. p. 33.

Next

/
Thumbnails
Contents