VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 187
187 XII. 1521. decembra 11. u Ostrogonu. Privolom kraljice Ane daruje kralj Ferdinand knezu Ivanu Krbavskomu grad Viroviticu i čast župana županije virovitičke. *) Nos Ferdinandus dei gratia rex Hungariae et Bohemiae etc. infans Hyspaniarum, archidux Austriae, dux Burgundiae etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod nos considérantes servitia fidclia ac gratissima fidelis nostri spectabilis et magnifici Joannis comitis Corbaviae, regnorum nostrorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae bani, quae idem sacrae primum hujus regni nostri Hungariae coronae, praecessoribusque nostris regibus, ac nobis non sine magna rerum et bonorum suorum jactura ac sanguinis sui effusione cum Turcis Christi fidci hostibus saepe dimicando exhibuit et impendit, Castrum una cum honore comitatus de Werewcze, ac oppidis, villis, possessionibus et aliis ejusdem pertinentiis, quod magnifici Joannis Banffy de Alsolyndva praefuisse dicitur, sed ex eo, quod immemor fidelitatis suae nobis et sacrae coronae debitae Joanni de Zapolya adhaerens, partes ipsius nunc quoque sequitur, nec ad quintum decimum diem festi beati Martini episcopi proxime praeteriti, uti per nos et universos regni nostri ordines, tempore felicis coronationis nostrae, in conventu generali Albae cele brato fuit constitutum, coram nobis personaliter comparere, debitamque nobis oboedientiam et fidelitatem praestare voluit, et ideirco non solum infidelitatis notam, sed crimen quoque laesae maiestatis incurrit, ad nos consequenterque collationem nostram regiam iuxta antiquam et approbatam eiusdem regni nostri Hungariae consvetudinem atque legem rite et legitime devolutum est et redactum, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, terris etc. sub suis veris metis et antiquis existentibus, memorato Joanni comiti suisque haeredibus et posteritatibus universis, ex annuentia serenissimae dominae Annae reginae consortis nostrae charissimae dedimus, ,donavimus et contulimus, ea lege ut dum idem Castrum ab eodem auferre voluerimus, aut ipsa domina regina seu nostri haeredes voluerinl, bona, quae quingentos colonos seu sessiones iobagionales habeant, in quibuscunque regni nostri et partium ejus comitatibus existentia, eidem Joanni comiti et suis haeredibus in conpensam dicti castri et eius pertinentiarum dare teneamur, aut ipsa domina regina haeredesque nostri teneantur, imo damus, donamus, et eonferimus conditione praescripta tenenda, possidenda pariter et habenda, salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum Strigonii feria tertia proxima ante festum beati Thomae apostoli, anno domini millesimo quingentesimo vigesimo septimo, regnorum nostrorum praedictorum anno primo. T. d. r. s. tom. I. pag. 6. — Lib. reg. tom. I. pag. 45. XIII. /527. decembra 18. u Ostrogonu. Kralj Ferdinand daruje crkvi senjskoj imanje Krasno u kotaru senjskom. Anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo septimo, Strigonii feria quarta proxima ante festum beati Thomae apostoli, ad commissionem propriam *) Sravni darovnicu za kraljicu Anu od 1. decembra 1527. pod VI.