VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)
Strana - 106
106 ribus annis, medio praefati domini ablegati sui, cum profusione gravissimarum expensarum de iisdem confiniis apud suam sacrat. Maiest. et augustam aulam promotae instantiae, ex tot praefati dom. ablegati de foelici eventu consequendo factis relationibus spes et vota concepta fuissent, quod nimirum modofata confinia cum petitis additamentis et incorporationibus gubernio regni et banali concredita, nationali milite impresidiata, per nationales pariter commendantes et officiales administrabuntur et gubernabuntur, cujus tarnen prorsus contrarium et ejusmodi dispositionibus futurum apareret. Quid tandem igitur fructus et consolationis dom. regnicolis ex tot annorum sumptuosa ablegatione, in hodiernum usque diem continuata sperandum sit, aut restet, et an non haec ipsa et reliqua universa ablegationis acta, quorum tarnen noticiam habere nequeunt, eos rescire debere et intelligere justum et aequum sit, is judicet, qui in negotio tarn importanti et proprio jacturam tanti temporis et sumptus cum luctu meminisse et deplorare nollet. Adeoque aus et excell. banalis gratioso affectu, huic petito potius compariatur imo moveatur et annuat praesentibus votis, quibus praemissae militiae Germanicae Kostaniczam et vicina banalia ac regni confinia ingressum authoritatis suae banalis interpositione, apud suam Maiest. sac. impedire, et praeterea suae excell. banalis praesentiam pro remedio horum, et hactenus intimatorum gravaminum démisse expetunt, et quantocius praestolantur, alioquin ne causa eorum, licet iam tantopere vulnerata prorsus intereat, cogentur ipsi soli ad suam Maiest. sac. pro amocione et medela imminencium sibi periculorum recurrere, intérim tarnen, et eo usque medio praefati illust. dom. Ioannis Draskovich, et gêner. Georgii Plemich, regni prothonotarii, cum praesentibus per infrascriptos ad instantiam et in conspectu omnium nostrum subscriptis ad suam excellent, exmissorum pro directione sua, excell. dom. comitis bani, votum et sensum confidunt se habituros. Stephanus Selischevich, episcopus Zagrabiensis m', p. Comes Petrus Keglevich m. p. Stephanus Jellachich, vice banus m. p. Iacobus Iliassich, vice comes comitatus Zagrab. m. p. Izvornik u kr. zem. arkivu u Zagrebu. XXI. U Zagrebu i Varaždinu g. 1702. 20., 27. i 28. maja. Razlozi, s kojih je bolje generalat varaždinski podredjen upravi bana, fe ga valja učvrstiti u istoj, nego li dokinuti i razpustiti. Motiva votorum et opiniorum infrascriptorum regnicolarum Croatiae et Sclavoniae, quibus desideria sua pro maiori et securiori suae sacratissimae Maiestatis, domini eorundem clementissimi servicio, patriae suae bono, securitate et permansione compendiose exprimunt, uti nimirum sua sacrat. Maiest. generalatum Sclavonicum seu Varasdiensem in una confiniorum nunc banali gubernio subiectorum parte, potius accomodet et firmet, quam tollet vel exauthoret. Primum, quia moderna confinia banalia ad fluvios Vunnam, GHnam et Colapim, ac in Dragutina constituta quantitate, qualitate et pluralitate, tanta