VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 107

107 sunt et talia, ut per status regni Croatiae, pro illa quam requirit ibidem hostis vicinia, deinde quam expostulat praesidiorum seu fortaliciorum omnium status prorsus ruinosus quam exigit tanta locorum ab invicem distantia et capacitas, solide, exacte et continuanter sustineri, et in debitum ac regulatum confinia­rium ordinem reduci prorsus non possunt, siquidem facultates et proventus regni adeo sunt tantis sumptibus et dispositionibus improportionati, ut qui • aegre hactenus praesentem molem expensarum sustinere potuerint, ad duplum si non ad triplum tantundem exponendum habiles et sufficientes nunquam re­perientur, cum praeterea militia nationalis, pro tot locis et praesidiis tamquam a patria seu limitibus Colapis distantibus nunquam sufficiet, siquidem ob Va­lachos ubique intra Vunnam et Colapim locatos, eo nationales induci et ibidem locari non poterunt. Demum quia fortificationis praesidiorum (quae alioquin dominis statibus imponenda dicitur et advertitur) munitionis et rei ejusmodi suppellectilium ad­ministrationem et executionem status regnorum horum in se assumere etsi vellent, non possent cum nervo et modis tantis prorsus careant. Secundo considerata illa regnorum horum circumstantia et statu, quod nimirum nec in confinas ullum munimentum nec in patria ulla arx vel civitas adeo munita et provisa sit, ut ingruente bello sexus imbecillis et plebs se eo recipere et ibidem pluribus saltem diebus potentiori hosti resistere posse fideret, an non erga omnes vires et dispositiones pro solidius et securius firmandis confiniis applicandae sint, quae tarnen confinia, si intra praefatorum regnorum et Styriae status dividantur longe, perfectius et solidius per utramque quam solum per unam partem fortificabuntur et conservabuntur, quia tertio, hactenus etiam, uti annalibus et hystoriis, imo recentissimis etiam memoriis ex mutua nationum harum cointelligentia et confiniorum per utramque partem administratorum vicinia felix et secura suae sacrat. Mai. ser­uicii promotio et executio, mutuaque earundem nationum conservatio secuta fuisse aparuit eo centenis casibus remonstrari potest. Quarto, quia hoc reposito et per status regnorum horum assumpto, non tarnen pro exigentia rerum et negotiorum administrato et supportato (cum aparet non posse administrari et suportari) et horum regnorum ruina et vici­narum provinciarum, ac taliter suae Mai. sacrat. etiam irreparabile damnum sequerefur, adeoque cui securius pars una curarum et solicitudinem per suam Mai, sacrat. confidi potest, quam illis de quorum pari salute et permansione agere, qui et hactenus etiam a tanto tempore praemissum generalatum Scla­uonicum administrando fidelem et utilem operam et servitia suae sacrat. Mai. praestiterunt. Quinto, ut Valachi quorum in generalatu Varasdiensi, et intra Unnam et Colapim tanta esset multitudo, per bipartitum ejusmodi gubernium pro ser­vitio suae Mai. et bono publico securius gubernentur et manuteneantur, cum uni dumtaxat parti tantae hominum multitudinis gubernium suscipere incautum foret et inconsultum. Datum Zagrabiae die 20. Maii anno 1702. Stephanus Selischevich, episcopus Zagrabiensis m. p. Comes Petrus Kegleuich m. p. Comes Joannes Draskovich m. p. Franc. Christophorus Dellisimunovich 1. b., capitaneus et supremus commendans m. p. Steph. Jellachich, vicebanus m. p. Georgius Plemich, regnor, Croat. et Sclavon. prothonotarius m. p. Adamus Sigism. Domia­KNJIŽNICA KR. DRŽAVNOG ARKIVA \i ZAGREBU*

Next

/
Thumbnails
Contents