VJESNIK 7. (ZAGREB, 1905.)

Strana - 105

105 m m dorn, colonellus Csernkoczy ab aliquo tempore perpessa infirmitate familiam suam videre, auramque paululum mutare Vienna discesserit, et ab ipso dom. colonello de omnibus, quae in animo faciendi habemus, certior reddatur, et ipsemet dom. perill. colonellus de stipendio dom. vestrae sollicitus erit, ut in­clyti regni Croatiae Status atque Ordines de contributionibus expectando sol­vant, usque dum de iis constitutum sit! Nova de Turcis ex Bosnia de eorum apparatu bellico adeo magna videntur, bonum tarnen est instantias suas semper informare, non enim omnia credenda sunt, quae sparguntur pro magnis su­binde diminuuntur. De reliquo in informando excel. aulae consilium bellicum coeptum pergat iter, de omnibus, quae in circumjacentibus locis contingentur et quidquid de Turcis audietur, securus sit de me quod sim. Monsieur vostre tres assuré serviteur Tiell. Suvremeni prepis u kr. zemalj. arkivu u Zagrebu: Miscellanea br. 84. XX. U Zagrebu g. 1702. 20. maja. Staleži hrvatski šalju svoje poslanike k banu, neka izposluje da zapovjednik kaniški Seukendorf ne dodje sa njemačkim četama kao zapovjednik u Kostaj­nicu, koja ima skroz narodnu posadu i zapovjednike. Iterata instantia apud excellentissimum dominum comitem banum plu­rium dominorum regnicolarum ex arce episcopali anno 1702. die 20. Maii medio infrascriptorum dominorum ad suam excell. banalem exmissorum facta. Quod licet recenter evolutis diebus plures domini regnicolae ex omnibus quatuor statibus et ordinibus regni, intuitu publicarum gravium curarum et necessitatum excell. et illust. dorn, comitem banum suum, medio illust. dorn, comitis Ioannis Draskovich, ad praetitulatam suam excell. exmissi reverenter obtestati fuissent et requisivissent, ut quantocius in hoc regnum et in medium regnicolarum adveniret, congregationem generalcm institueret, de rebus pluribus et gravibus morae prorsus contrariis cum statibus regni conferet et determi­naret; quia tarnen sua excell. banalis, aliorum dubio procul officiorum suorum, vel etiam propriorum negociorum curis, partim ad aulam suae sacrat. Maie­statis, partim in regno Hungariae, et bonis suis iam ab octo mensibus et ultra detentus fuisset, actuque detineretur, domini vero regnicolae infrascripti, imo plurimi etiam quorum hi sensus et desideria explorata et cognita habe­rent, praeter reliqua et plura in moderno et hactenus institutis coloquiis et collationibus suis, cum intenso doloris sensu, et summa admiratione proposita, considerata et discussa, illud prorsus attoniti diversoque variarum sibi infeli­cium eventuum omine et metu perpulsi rescire cupiunt, et tarnen intellegere non possunt, quonam fine vel motivo dominus antea commendans Canisiensis Senkendorff, cum pluribus Germanicae militiae companiis pedestribus, uti sua excell. banalis illust. domino episcopo recenter intimasset Kostaniczam, et haud dubie vicina reliqua praesidia lite adhuc indecisa, qua alioquin pendente nihil innovandum esset, commanda eorundem confiniorum funeturus venturus esset, et an haec cum praescitu et resolutione immediata suae sacrat. Mai. determi­nata et resoluta sint, siquidem dorn, regnicolis intimatum non esset, merito du­bitarent, cum aliae et longe diversae dorn, statuum regni, iam a Septem et plu­8

Next

/
Thumbnails
Contents