VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 95
95 Utrum interrogasset an sit consecrata ? R : quod vendens subtimerit et ad ipsius interrogata respondere noluerit. Ultimo hora tertia pomeridiana scamno appositus est, in eodemque torturam patiendo fassus est: quod praemissam hostiam seu particulam acquisiverit adhuc tunc temporis, quando sua majestas serenissima modernus clementissimus imperator Hyspaniis bellabat, in via civitate Genevae acquisiverit et quod ipsum constet ultra unum coronatum. Hoc etiam fatetur, quod aliquod milites et consocii ipsius virtutem ejusdem hostiae credere noluerint, et ex eo fundamento hostiam agnelo applicuerit, taliterque sclopetis in agnelum jaculati et viso eo, quod nihil agnelo noceant globi, ejusmodi hostiam plures etiam consocii acceperint. Ultronee etiam fatetur, quod praefata hostia fuerit et sit consecrata, hoc autem ex eo qui vendidit ipsi hostiam pro certo sciât, nempe Matthia Landy cognominato, et quod spe virtutis praedeclaratae dictam hostiam apud se continuanter gestasset et specialiter etiam ex ea ratione tarn diu per tarn longinquas patrias deportaverit dictam sacram hostiam, ne eidem quispiam hominum vel minime etiam nocere possit. Ultronee pariter fatetur, quod saepius sit confessus, sed confessario, quod praefatam sacram hostiam apud se gestet et ex praefata ratione habeat, nunquam revelavit. Ubi tarnen scamno et clavis sat diu impositus, carnem clavi notabiliter ingressi, pelle nihilominus illaesa et inpenefrabili manente. Tandem tertio quadrante ad septimam e praemissa immédiate tortura dimissus, omnibus praefatis fassionibus in inteligibile idioma eidem explanatis, easdem per omnia, tam videlicet priores fassiones, quam modernas, sponte et bénévole confirmavit et jam-jam deducendus ad carceres nemine cogente, sponte et bénévole fassus est dicendo, justitiae ut satisfaciam fateor, quod plures particulas unus sacerdos, ad trirèmes condemnatus et ibidem existens, consecraverit, ex quibus particulis sacris hic a me acceptam particulam obtinuerim et pro usu modo superius fasso apud me semper gestaverim; antelatus vero sacerdos taliter consecratis particulis et mihi per dictum Matthiam Landy et aliis consociis divisis, ad civitatem Genevam cognominatam profugit et sectam Calvini amplexus est. Praesente me quo supra civitatis capitaneo et exmisso m. p. Me quoque Josepho Bechtan, suprascripto senatore et exmisso m. p. (Izvornik u kr. sveučilištnoj biblioteci u Zagrebu.) LV. —LVI. 1741. 4. srpnja i 1742. 14. travnja, na kaptolu u Zagrebu. Preslušanje tobožnje vještice Bare Piškovice rodjene Mihanović, i odriešenje iste. Anno 1741. die 4-ta mensis julii in domo praetorea in area capitulari inter muros et moenia ejusdem venerabilis capituli pred menum zdola podpisanem sudcem varmegje zagrebačke vučinjena je inquisitia suproti Bari Mihanovich, ženi Ferencza Piszka kerznara i purgara kaptolomskoga, pred španom gospode kaptoloma Andrašem Jelenchichem i vnožinum purgarmi, tulikajŠe kaptolomskemi, kamo bila je pozvana zgore imenuvana Bara, žena Ferencza