VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 85
85 quod toties cum ipsa actum habuisset, non tarnen sicut vir cum uxorc, sed quod ipsam presserit, vocabatur autem nomine Mathei, et quod ipsam hortatus fuisset, iret secum ad auras, quod ibi sunt omnia pulchra et bona, quae dixit se ire récusasse. Dixit etiam illum eandem hortatum fuisse, ut illa se a deo et crucifixo abstrahat et secum eat, quae ire nollebat, idque octies. Negavit item se grandines fecisse unquam, sicut etiam dixit se nunquam volasse sed in terra mansisse, cum ipsisque convivatam fuisse in vus, placentas et similia comedisse. Servitium suum fecisse inter illas dixit, quod debuerit scopare, lavare, aquam bajulare, et diabolo in lecto debuit obediens esse. Negavit iterum, se grandines procurasse, sed quod decidentem grandinem levaverit et comederit, quod audierit id bonum esse proli, quae ultima est. Quod aliae fecerint grandinem percutiendo aream seu guvno virgulis coryli loquendo : „Tuča bila, tuča buš" et quod virgulae debeant esse unius anni seu jedno letne; dixitque se non fuisse inter illas, sed quod viderit alias ita facientes, dicebantque ut faciant cito antequam campanae magnae incipiant pulsare, et quod hoc actum fuerit in area Gyurmanichii et quod ibidem fuissent tres aliae, inter quas uxor Santekii sub ecclesia s. Emerici habitantis nomine Agatha; secunda ex Dedichy Dorothea Szablichka ; tertia Helena nomine in domo textoris Luksichii, jam senex, uxor Luksichii. Se autem nocuisse alicui homini et vidisse, quomodo aliae nocuerint, negavit. Quarta complex fuit Barbara Szerztichka ex Bienik, foemina mediae aetatis. Et haec omnia in tortura fassa est. Post torturam dixit se non fuisse convivatam. cum illis, sed quod ipsam ejecerint. Item fassa est Szerztichkam pinguem Jeluša dictam ex Bienik popovska kaptolomska kmetica. Item z Mikulich Dorothea, consors Jagra vocati Jesuitarum coloni. Item Ceszarka Jaga ex Verhovecz, consors alicujus Jager coloni parochi civitatis. Item ex Nova Villa una Jella vu melinu gornjem vse gospode, alia autem Dora nomine in horto domini Koosz canonici habitans. Item ex Ljubljenicza Jaga dicta vidua colonissa domini Sumich praebendarii, in domo alicuius textoris. Item in Bankovich Jaga dicta Bankovichka vidua colonissa civitatis. Item Mara, stara žena, kotere kči išla je z Banković za muža k Brodu, za kojum je i mati išla tamo stat. Item vu Illiassicheh Luca vocata in domo Gluhaky consors alias Lovrek vocati. Item pri svetom Duhu v Petajeve hiže Jela vocata vidua, consors defunti Georgii Petaji. Item da su se spravljale na Manduševcu na smetju, kade peki smjetje spravljaju, malo dalje od kipa ; v tretjem mestu pri Kavalerovom marofu na križeputju, De Krussichka fassa est, da je dva puta hodila med nje, jednoć na Gyurmanichevo guvno, drugoč k kipu, kade je sedela ter gledala. De vratarica dicit se nihil scire, nec illam vidisse in similibus. Za Kavalerku takaj govori, da je ne videla, kakti ni Martina Ceszara ženu. Quae omnia post torturam sponte et bénévole ratificavit, parata illis