VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)

Strana - 86

86 cuilibet ad faciem idem dicere, quod hic fassa est, nisi sibi timeret aliquid mali ab illis evenire. Coram me Andrea Kraiachich exmisso et capitaneo Civitatis m. p. Et me Joanne Lackouich exmisso m. p. X * * Die immédiate sequenti ibidem et coram domino capitaneo et domino Ludovico Badoknich suprascripta Catharina bénévole omnia heri dicta confir­mavit. Alteri etiam incusatae Krussichkae ad faciem dixit, qud sit saga et quod in area Gyurmanichiana grandinem juverit. facere. Revelavit etiam contra Car­niolam, in allodio Martini Filipchich comorantem apud filiam, socrum civis Kaualer. X X Anno suprascripto die 10. januaru per nos infrascriptos praefatae civi­tatis exmissos facta est suprascriptae Catharinae Paulekovich examinis iteratio et confessionis adnotatio. Et imprimis clavis imposita post aliquam temporis moram in iisdejn persistendo fassa est se esse sagam, sed alias revelare noluit, dicendo quod alias non velit in suam animam dicere, quod jam suo confessario dixisset, et quod illas, quas nuper revelaverit, magnis adacta cruciatibus id fecerit. Alia puncta negavit omnia, praeter hoc, quod dixerit alias ad se in carceres venisse in somnis. Iterum post longiorem moram dixit se esse sagam, et adhuc diutius manens in clavis, iterato fàssa est se esse sagam. Iterum post datam ipsi modicam quietem fassa est se esse veram sagam, et quod eam aliae ex lecto asportassent, sunt autem illae Ceszarka, Mara s polja, dve Szerztichke, jedna' Jela druga Bara, kotere je i pervo valuvala. Item Kranicza na Szrebarna Martina marofu, item Krussichka. Item fassa est, se esse tentatam a diabolo, ut relicto deo eum sequatur, et quod diabolus venisset ad ipsam et quod ipsam pressisset in lecto domi, ubicunque fuit in hospitio, quod voluisset cum ipsa actum habere toties quoties, sed quod illa renuisset, habuitque formam defuncti sui mariti, quod totus ipsi incubuisset et illam taliter pressent, osculatusque fuerit eam, quod cum illo ad octies ivisset per aërem, ita ut ipsi vana carpenta aparuissent, quo autem ivisset se ignorare dixit, et quod illam aliquoties ad fèces projecerit, quod non voluerit ipsi obediens esse. Item, quod diabolo, qui ad ipsam veniebat, sit nomen Mattek. Et quod ipsi praeterita nocte comparuerit hortatusque ipsam fuerit, ut se jugulet, et quod ipsi aliquod lignum porrexerit, quo se occideret. Item, quod heri vesperi ipsam consolatus fuisset, aiens: „Neboj se, neboj se." Et etiam hodie circa meridiem quod venerit ad ipsam in carceres et cum ipsa convixisset sicut vir cum uxore, idque in forma sui viri defuncti, et quod consentire debuerit. Item quod non fecerit grandinem, sed quod spectasset, ubi aliae facie­bant, et quod Krussichka fecerit grandinem cum aliis apud horreum Gyur­mani.chii.

Next

/
Thumbnails
Contents