VJESTNIK 6. (ZAGREB, 1904)
Strana - 84
84 Diabolus vero ipsius nominabatur Gašperli et quod eandem sumopere adamaverit, et quod carnaliter cum diabolo tribus vicibus in campo Turopolia in certis foenilibus pecaverit ad instar galli. Praesente me Ioanne Khayll exmisso et capitaneo civitatis m. p. Me quoque Andrea Kraiachich suprafatae civitatis fiscali m. p. Anno eodem, die vero 19. mensis Aprilis suprascripta Margaretha Riglin sine tortura bénévole confirmavit omnia per se confessata coram nobis infrascriptis exmissis. Praesente me Ioanne Khayll exmisso et capitaneo civitatis m. p. Me quoque Andrea Kraiachich suprascriptae civitatis fiscali m. p. (Izvornik u kr. sveučilištnoj biblioteci u Zagrebu.) XXXXV.—XXXXVII. 1704, 8.—10. siječnja u Zagrebu. Preslušanje pod mukom vještice Kate Pavleković ili Ptičkovice. Anno Domini 1704. die 8. Ianuarii in domo vigiliae Ztrasniczà vocata liberae regiae civitatis Zagrabiensis, infra muros et moenia praefatae civitatis et comitatu ejusdem nominis existentis habitae, praesentibus ibidem generosis et egregiis Andrea Kraiachich, praescriptae civitatis capitaneo, Ioanne Laczkovich senatore et Joanne Deérk dictae civitatis assessore, facta est Catharinae Paulekovich ratione et praetextu actuum magicorum infrascripta examinatio. Et primo quidem dicta Catharina Paulekovich ante torturam examinata per omnia negavit omnia puneta sibi proposita, idque iteratis vicibus, sed solum dixit, quod in somno saepius et plures personae utriusque sexus sibi comparuerint, quas tarnen ignoraret. Et in carceribus ad quinquies sibi comparuerunt ipsam vocando, ut cum Ulis veniat, sed quaenam fuerint et quo iret cum Ulis, dixit se ignorare. Ad torturam posita, in eadem dixit se esse sagam, et hoc fassa est, postquam bis tracta fuisset. Tertio tracta fassa est, se esse obsigillatam in capite, sed quo in loco non dixit. Quarto tracta dixit, se in humeris esse obsigillatam et in manu, sed in quo loco pariter non dixit, sed dicebat, quod vellet diabolus ipsam ex scalis dejicere, et quod ipsam per caput pugno percusserit. Quoad septimum punctum sicut prius dixit, quod ad carceres in somno venerint sexus utriusque sed quaenam personae fuerint, negavit se scire, et quod forte etiam diabolus venerit in persona virili, negavit se eum novisse. Reliqua puneta negavit. Utro tracta est, se a juventute sua esse sagam, quod ipsam ex lecto asportaverint, dederintque ipsi carnes caninas, serpentinas et diversas ad comedendum, idque in Arno aliquo, sed quo in loco ille fimus fuerit, negavit se scire; quae autem illam absportaverant, dixit fuisse quatuor vel quinque, quaenam vero illae fuerint, negavit se illas novisse. Adhuc attracta, dixit sigillum se habere in calce dextri pedis, quod quaesitum est per carnificem, qui abscidit particulam carnis ex dicto calce, dixit illa id esse sigillum verum sibi per diabolum impressum, qui in forma virili erat, quando ipsam obsigillabat, et quod cum ipsa in carceribus fuisset ad octies, et